longius enim repetita est, quam res postulabat. mala definitio est, cum aut communia describit, hoc modo: ‘seditiosus est is, qui malus atque inutilis civis’— nam hoc non magis seditiosi quam ambitiosi, quam calumniatoris, quam alicuius hominis improbi vim describit—; aut falsum quiddam dicit, hoc pacto: ‘sapientia est pecuniae quaerendae intellegentia;’ aut aliquid non grave nec magnum continens, sic: ‘stul- titia est inmensa gloriae cupiditas.’ est haec quidem stultitia, sed ex parte quadam, non ex omni genere definita. controversum est, in quo ad dubium demon- strandum dubia causa affertur, hoc modo:
Utinam ne in nemore Pelio securibus
Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes!
Eho tu, di, quibus est potestas motus superum atque inferum,
Pacem inter sese conciliant, conferunt concordiam.