14.
[40]
quid? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam cui tu es heres
pater tuus non manifesto necavit? ad quam cum adduxisset
medicum illum suum iam cognitum et saepe
victorem per quem interfecerat plurimos1 mulier exclamat se
ab eo nullo modo velle curari2 quo curante omnis suos3 perdidisset.
tum repente Anconitanum quendam, L. Clodium,
pharmacopolam circumforaneum4 qui casu tum Larinum
venisset adgreditur et cum eo HS duobus5 milibus, id quod
ipsius tabulis est6 demonstratum, transigit. L. Clodius,
cum7 properaret, cui fora multa restarent, simul atque introductus
est rem confecit; prima8 potione mulierem sustulit
neque postea Larini punctum est temporis commoratus.
eadem hac Dinaea testamentum faciente,
[41]
cum tabulas prehendisset
Oppianicus, qui gener eius9 fuisset, digito legata
delevit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne
lituris coargui posset testamentum in alias tabulas transcriptum
signis adulterinis obsignavit. multa praetereo
consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa esse
videantur. vos tamen similem sui eum10 fuisse in ceteris
quoque vitae partibus existimare debetis. illum tabulas
publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi
iudicaverunt; cum illo nemo iam11 rationem, nemo rem
ullam contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et
adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit, nemo illum
aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio
dignum iudicabat12; omnes aspernabantur, omnes abhorrebant,
omnes ut aliquam immanem ac perniciosam bestiam
pestemque fugiebant.
[42]
hunc tamen hominem tam audacem,
tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset habitus,
iudices, si id praetermittere suo salvo capite13 potuisset. erat
huic inimicus Oppianicus, erat, sed14 tamen erat vitricus;
crudelis et huic infesta mater, at mater; postremo nihil tam
remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et
voluntate et instituta ratione vitae. sed cum esset haec ei15
proposita condicio ut aut iuste pieque accusaret aut acerbe
indigneque moreretur, accusare quoquo modo posset quam
illo modo emori maluit.
[43]
atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis
Oppianici facinus manifesto compertum atque deprensum;
ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi16 condemnari,
necesse fuisse intellegetis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 per... plurimos del. Lambinus
3 omnes suos αa: suos omnes Mμ
5 HS OOOO??? Mμ: duo milia αBa: duobus milibus HS Müller
6 ipsius tab. est ςBb1a: ipsius tab. tum est Mμ: est ipsius tab. tum b2ψ
8 prima una B
10 similem sui eum ςa: eum similem sui (om. sui b1ς) Mμ
11 nemo iam ςa: iam nemo Mμ: nemo Quintil. ix. 3. 38
13 suo salvo capite ςa: salvo capite suo Mμ (cf. Zielinski p. 199)
14 erat sed erat t1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.