58.
non enim debeo dubitare,
iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi delata sit eius
qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis
offensus esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti
absoluturi sitis, tamen absolvatis et religioni potius vestrae1
quam odio pareatis.
[159]
est enim sapientis iudicis2 cogitare
tantum sibi a populo Romano esse permissum quantum
commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem
datam verum etiam fidem habitam esse meminisse; posse
quem oderit absolvere, quem non oderit condemnare, et
semper non quid ipse velit sed quid lex et religio cogat3
cogitare; animadvertere qua lege reus citetur, de quo reo
cognoscat, quae res in quaestione versetur. cum haec sunt
videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque
sapientis, cum illam iudicandi causa tabellam sumpserit,
non se reputare solum esse4 nec5 sibi quodcumque concupierit
licere, sed habere in consilio legem, religionem, aequitatem,
fidem; libidinem autem, odium, invidiam, metum cupiditatesque
omnis amovere maximique6 aestimare conscientiam
mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae
a7 nobis divelli non potest; quae si optimorum consiliorum
atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu
et summa cum honestate vivemus.
[160]
haec si T. Attius aut
cognovisset aut cogitasset, profecto ne conatus quidem esset
dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur
statuere et non devinctum legibus esse oportere. quibus
de rebus mihi pro Cluenti voluntate nimium, pro rei8 dignitate
parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor.
reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis
erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi9 et proferenda
ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil
praeter invidiam attulissent.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.