53.
neque me illa oratio commovet1, quod ait Attius indignum
esse facinus, si senator iudicio quempiam2 circumvenerit,
legibus eum teneri; si eques Romanus hoc idem fecerit,
non teneri.
[146]
Vt tibi3 concedam hoc indignum esse quod
cuius modi sit iam videro, tu mihi concedas necesse est
multo esse indignius in ea civitate quae legibus contineatur4
discedi ab5 legibus. hoc enim vinculum est huius dignitatis
qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic
fons aequitatis; mens et animus et consilium et sententia
civitatis posita est in legibus. Vt corpora nostra sine mente,
sic6 civitas sine lege suis partibus ut7 nervis ac sanguine
et8 membris uti non potest. legum ministri magistratus,
legum9 interpretes iudices, legum denique10 idcirco omnes
servi sumus11 ut liberi esse possimus.
[147]
quid est, Q. Naso,
cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs te hi iudices12
tali dignitate praediti coerceantur? vos autem, iudices,
quam ob rem ex tanta multitudine civium tam pauci de
hominum fortunis sententiam fertis? quo iure Attius quae
voluit dixit? cur mihi tam diu potestas dicendi datur?
quid sibi autem illi13 scribae, quid lictores, quid ceteri quos
apparere huic quaestioni video volunt? opinor haec omnia
lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante14 dixi, quasi mente
quadam regi legis et administrari. quid ergo15? haec
quaestio sola ita gubernatur? quid M. Plaetori et16 C.
Flamini inter sicarios, quid C. Orchivi peculatus, quid mea
de pecuniis repetundis, quid C. Aquili apud quem nunc de
ambitu17 causa dicitur, quid reliquae quaestiones? circumspicite
omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et
praescripto fieri videbitis.
[148]
si quis18 apud me, T. Atti19, te
reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum
non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae
pecuniae sed laboris et20 periculi non legitimi declinatio.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.