56.
O viros fortis, equites Romanos, qui homini
clarissimo ac potentissimo, M. Druso, tribuno plebis, restiterunt1,
cum2 ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum
erat nobilitate3, nisi ut ei qui4 rem iudicassent huiusce modi
quaestionibus in iudicium vocarentur! tum C. Flavius5
pusio, Cn. Titinius, C. Maecenas, illa robora populi Romani,
ceterique eiusdem6 ordinis non fecerunt idem quod
nunc Cluentius, ut aliquid culpae suscipere se putarent
recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et recusarent7
et palam fortissime atque honestissime dicerent, se potuisse
iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si
sua studia ad honores petendos conferre voluissent. sese
vidisse in ea vita qualis splendor inesset, quanta ornamenta,
quae dignitas; quae se non contempsisse sed ordine suo
patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam
et quietam, remotam a procellis invidiarum et
huiusce modi iudiciorum sequi maluisse.
[154]
aut sibi ad
honores petendos aetatem integram restitui oportere aut,
quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti8
petitionem reliquissent manere. iniquum esse eos qui
honorum ornamenta propter periculorum multitudinem
praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum
novorum periculis non carere. senatorem hoc queri non
posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset
quodque permulta essent ornamenta quibus eam
mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor,
apud9 exteras nationes nomen et gratia, toga10 praetexta, sella
curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus
in rebus cum summa11 recte factis maiores nostri praemia
tum12 plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. illi
non hoc recusabant ne ea13 lege accusarentur qua nunc
habitus accusatur, quae tunc14 erat Sempronia, nunc est
Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem
non teneri — sed ne nova lege adligarentur laborabant.
[155]
habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel
ea15 lege rationem vitae suae redderet qua non teneretur16.
quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec
quam primum in omnis ordines quaestio perferatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 restiterunt b2ψ2a: restituerunt (-u- ς) cett.
2 cum ed. Hervag.: quam cum codd.
3 tum erat nobilitate ed. Hervag.: tum (cum ς) erant nobilitatis codd.
4 ut ii qui b2, Halm: uti qui γ2, Manutius: utique cett.
5 tum Müller: tunc codd.
6 eiusdem Klotz: eiuscemodi (huiusce - bψ) codd.
7 et recusarent Manutius: haec recusarent codd.: haec reputarent Madvig
8 secuti Angelius: secum codd.
10 toga Naugerius: toga et codd.
11 cum summa b1χ: consumma σψ1t: summum bψ2s
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.