7.
[19]
nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus
damnatus sit ut et constantiam A. Cluenti et
rationem accusationis perspicere possitis. ac primum causa
accusandi quae fuerit ostendam ut id ipsum A. Cluentium
vi ac necessitate coactum fecisse videatis.
[20]
cum manifesto
venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei
paravisset, et res non coniectura sed oculis et manibus1
teneretur2, neque in causa ulla dubitatio posset3 esse, accusavit
Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea
dicam; nunc hoc scire vos volui4, nullam huic aliam accusandi
causam fuisse nisi uti5 propositum vitae periculum et
cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret6. atque
ut intellegatis eis7 accusatum esse criminibus Oppianicum ut
neque accusator timere8 neque reus sperare debuerit9, pauca
vobis illius iudici crimina exponam; quibus cognitis nemo
vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum10
atque ad pecuniam confugisse.
[21]
Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae
filios habuit M. et N. Aurios11 et Cn. Magium12 et filiam
magiam nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus
bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris,
eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud
eum fuit in ergastulo13. N. autem Aurius, frater eius, mortuus
est heredemque Cn. Magium fratrem14 reliquit. postea
magia, uxor Oppianici, mortua est. postremo unus qui
reliquus erat Dinaeae filius Cn. Magius est mortuus15. is
heredem fecit16 illum adulescentulum17 Oppianicum, sororis
suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. interim
venit18 index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus
qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, vivere et in
agro Gallico esse in servitute.
[22]
mulier amissis liberis, cum
unius reciperandi fili19 spes esset ostentata, omnis suos propinquos
filique sui necessarios convocavit et ab eis flens
petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent,
sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis
fortuna reliquum esse voluisset. haec cum agere instituisset,
oppressa morbo est. itaque testamentum fecit eius
modi ut illi filio HS20 cccc milia legaret, heredem institueret
eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis21 diebus
paucis est mortua22. propinqui tamen illi, quem ad modum
viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum
M. Aurium23 cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti
sunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 teneretur Mμ: retineretur b2ψ2a
6 vitaret Mμ: evitaret ςa: devitaret B
8 timeret a
10 Staienum Pςb2ψ2: Stalenum Mμ: Scaienum a
11 M. et N. Aurios P: M. Aurium et Numerium Aurium αa: M. et Num. Aurios Mμ
13 in ergastulo fuit P
14 fratrem Pa: fratrem suum Mμ
16 heredem fecit Pςa: fecit heredem Mμ
17 adolescentulum ςb2s: adolescentem cett.
18 interim venit intervenit ςa
19 reciperandi filii Pςa: filii reciperandi Mμ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.