25.
iam hoc non1 ignoratis,
iudices, ut etiam bestiae fame monitae2 plerumque ad eum
locum ubi pastae sunt aliquando3 revertantur.
[68]
Staienus ille
biennio ante cum4 causam bonorum Safini Atellae recepisset,
sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse
dixerat. quae cum accepisset a pupillo, suppressit iudicioque
facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit.
quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad
cupiditates suas sed ne ad necessitatem quidem reliquisset,
statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudicialis
revertendum. itaque cum Oppianicum iam perditum
et duobus iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis eum5
excitavit abiectum et simul saluti desperare vetuit. Oppianicus
autem orare hominem coepit ut sibi rationem ostenderet
iudici corrumpendi.
[69]
ille autem6, quem ad modum ex
ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse
in civitate praeter se qui id efficere posset. sed primo
gravari coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus
nobilissimis et invidiam atque offensionem timere dicebat.
post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit, deinde
ad id pervenit quod confici potuit; HS7 dcxl8 deferri ad
se domum iussit. quae pecunia simul atque ad eum delata
est, homo impurissimus statim coepit in eius modi mente et
cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam
Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam illam aut
iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddendam; damnato
repetiturum esse neminem.
[70]
itaque rem excogitat singularem.
atque haec, iudices, quae vera9 dicuntur a nobis
facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo
recordari C. Staieni vitam et naturam volueritis; nam
perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo
factum aut non factum sit existimari potest.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.