27.
[73]
manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem
inter iudices esse versatam. res neque tam fuerat occulta
quam erat occultanda, neque tam erat aperta quam rei
publicae causa aperienda. in ea obscuritate ac dubitatione
omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis
Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem
perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiare1: “Dixerunt.”
hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit;
rem a Staieno perfectam esse arbitrabatur.
[74]
in consilium
erant ituri iudices xxxii. sententiis xvi absolutio confici
poterat. HS2 xl3 milia in singulos iudices distributa4 eum
numerum sententiarum conficere debebant ut ad cumulum
spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima
decima accederet. atque etiam casu tum, quod5 illud
repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam
nescio quam apud iudicem defendebat. facile hoc habitus
patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque patronus
eius L. Quinctius; qui, cum esset illo tempore
tribunus plebis, convicium C. Iunio iudici quaestionis
maximum fecit ut ne sine illo6 in consilium iretur; cumque
id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e
publico iudicio ad privatum Staieni iudicium profectus est
et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad subsellia
adduxit.
[75]
consurgitur in consilium, cum sententias
Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset
ut Staienus scire posset quid7 cuique deberet8. Varia iudicum
genera; nummarii pauci sed omnes irati. Vt qui accipere
in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos
esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi
iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse
arbitrabantur, sed exspectabant9 sententias eorum quos corruptos
esse10 putabant ut ex eis constituerent a quo iudicium
corruptum videretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.