37.
[103]
ergo adhuc Iuni iudicium
video esse eius modi ut incursionem potius seditionis,
vim multitudinis, impetum tribunicium quam iudicium appellandum
putem. quod si quis1 illud iudicium appellet,
tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam
quae ab Iunio petita sit2 cum Cluenti causa posse coniungi.
illud igitur Iunianum per vim factum est, Bulbi et Popili
et Guttae contra Cluentium non est, Staieni etiam pro
Cluentio est. videamus ecquod3 aliud iudicium quod pro
Cluentio sit proferre possimus4.
dixitne tandem causam C. Fidiculanius5 Falcula qui Oppianicum
condemnarat, cum praesertim, id quod fuit in illo
iudicio invidiosissimum, paucos dies ex subsortitione sedisset?
dixit et bis quidem dixit. in summam enim
L. Quinctius invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis
et turbulentis adduxerat. Vno6 iudicio multa est ab eo
petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere
neque ex lege sedisset. Paulo sedatiore tempore est accusatus
quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine. quia
nulla in iudicio seditio neque vis nec7 turba versata est,
prima actione facillime est absolutus. non numero hanc
absolutionem; nihilo minus enim potest, ut illam multam
non commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam, sicut
causam pecunia ob rem iudicandam8 capta nusquam9 Staienus
ea quidem10 lege dixit. proprium crimen illud quaestionis
eius non fuit.
[104]
Fidiculanius11 quid fecisse12 dicebatur? accepisse
a Cluentio HS cccc13. cuius erat ordinis? senatorii.
qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet, de
pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est
absolutus. Acta est enim causa more maiorum sine vi,
sine metu, sine periculo; dicta et exposita et demonstrata
sunt omnia. adducti14 iudices sunt non modo potuisse
honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo sedisset
sed, aliud si15 is iudex nihil scisset, nisi quae praeiudicia de
eo facta esse constaret16, audire praeterea nihil debuisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quis P (?): qui mei
2 sit est Halm
3 ecquod b2: et quod cett.
5 Fidiculanius Pς: Fidiculanus cett.
8 sicut causam pecunia ob rem iudicandam supplevi: om. codd. (pecuniam quam Staienus qui causam nusquam e. l. d. Naugerius)
9 capta nusquam captanus quam ς: causam nusquam Madvig
10 ea quidem Kayser: eadem codd.: ea de re Madvig
14 adducti bψ2a (cf. Fin. 1. 14): ad docti σψ1: at ducti χ: addocti unus det.
15 aliud si Halm: aliud is (si is t) codd.: si aliud is Beroaldus
16 constaret Naugerius (2): constarent codd, (cf. Rosc. Am. 118)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.