23.
quaero enim
de1 te, T. Atti2, relictis iam ceteris argumentis omnibus, num
Fabricios quoque innocentis condemnatos existimes, num
etiam illa iudicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in3
iudiciis alter a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse
se condemnavit. age, si nocentes4, cuius malefici? num
quid praeter venenum quaesitum quo habitus necaretur
obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est
praeter hasce insidias habito ab Oppianico per Fabricium5
factas? nihil, nihil, inquam6, aliud, iudices, reperietis. exstat
memoria, sunt tabulae publicae; redargue me, si mentior;
testium dicta recita, doce in illorum iudiciis quid
praeter hoc venenum Oppianici non modo in criminis sed
in male dicti loco7 sit obiectum.
[63]
multa dici possunt qua re
ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi
vestrae, iudices. nam etsi8 a vobis sic audior ut numquam
benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen
vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio quae
mihi obloqui videtur: 'quid ergo? negasne illud iudicium
esse corruptum?9' non nego, sed ab hoc corruptum non
esse confirmo. 'A quo igitur est corruptum?' opinor,
primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudici
futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse
qui metuisset ne ipse condemnaretur quam illum10
qui veritus esset ne alter absolveretur; deinde, cum esset
non11 dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius
qui sibi aliqua12 ratione diffideret quam eum qui omni ratione
confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos
iudices offendisset quam eum qui bis causam13 probavisset.
[64]
Vnum quidem certe nemo erit tam inimicus14 Cluentio qui
mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium15,
aut ab habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo
non ab habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico16,
purgo habitum. qua re, etsi satis docui rationem
nullam huic corrumpendi iudici17 fuisse, ex quo intellegitur
ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim
cognoscite.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 Atti Acci s (duplici t hoc nomen scriptum est in P §147, in ς §§149, 150, in B §149)
6 inquam ςa: unquam Mbψ exstat memoria ςa: exstant memoriae Mμ
9 corruptum esse ςa (contra Quintil. ix. 2. 51)
10 ille a
13 bis causam ςa: bis causam iis (his b) Mbψ: bis iis causam ς, Baiter
14 inimicus αa, Quintil. v. 10. 68, Rufinian. Rhet. M. p. 42: iniquus Mμ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.