67.
ita quod1 apud ceteros novis inter propinquos susceptis
inimicitiis saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia
vidimus2, haec mulier satis firmum accusatorem filio suo
fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem
eius ante3 duxisset. ceteri novis adfinitatibus adducti veteres
inimicitias saepe deponunt; illa sibi ad confirmandas
inimicitias adfinitatis coniunctionem4 pignori fore putavit.
[191]
neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo
compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret.
hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis,
hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici
quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris modus
sed amicorum auctoritas fecit. ab eodem scelere illae
triennio post habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae
falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam
illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huius5 ab
illa est et inventa et adornata6 comparatio criminis.
[192]
atque
his rebus7 cum instructum accusatorem filio suo Romam
misisset, ipsa8 paulisper conquirendorum et conducendorum9
testium causa Larini est commorata; postea autem quam10
appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim
huc advolavit ne aut accusatoribus diligentia aut pecunia
testibus deesset, aut ne forte mater11 hoc sibi optatissimum
spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris
amitteret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.