59.
atque ut existimetis me
necessario1 de his rebus de quibus iam dixerim pluribus
egisse verbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae
paucis demonstrari potuerint2 brevissime esse defensa.
[161]
Cn. Decidio3 Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in
calamitate eius ab huius familia factam esse dixit4. ab nullo
ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. huius illum
opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc
cum ipse tum omnes eius amici necessariique5 cognorunt.
Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos6 vim et manus
attulisse. cum quaedam in callibus7, ut solet, controversia
pastorum esset orta, habiti vilici rem domini et privatam
possessionem defenderunt. cum esset expostulatio facta,
causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque discessum
est.
[162]
P. Aeli testamento propinquus exheredatus cum
esset, heres hic alienior institutus est. P. Aelius habiti merito
fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testamentum
ab huius inimico Oppianico est obsignatum. Floro8
legatum ex testamento infitiatum esse. non est ita; sed
cum HS xxx9 scripta essent pro HS xxxx10 neque ei cautum
satis11 videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati
suae. primo deberi12 negavit, post sine controversia
solvit. Cei13 cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc
esse repetitam. mulierem cum emisset a14 sectoribus, quo
tempore eam primum liberam esse audivit, sine iudicio
reddidit Ceio15.
[163]
Ennium esse quendam cuius bona teneat
habitus. est hic Ennius egens quidam calumniator, mercennarius
Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde
aliquando cum servis16 habiti furti egit, nuper ab ipso habito
petere coepit. hic illo17 privato iudicio, mihi credite, vobis18
isdem fortasse patronis calumniam non effugiet. atque
etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitum19,
A. Bivium20 quendam, coponem de via Latina, subornatis
qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus
adlatas esse dicat. quo de homine nihil etiam nunc dicere
nobis est necesse. si invitaverit, id quod solet, sic hominem
accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse.
[164]
habetis,
iudices, quae in totam causam21 de moribus A. Cluenti quem
illi invidiosum esse reum volunt22 annos octo meditati accusatores
conlegerint23, quam levia genere ipso, quam falsa re,
quam brevia responsu24!
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 me necessario ςa: necessario me Mμ
3 Decidio bψa (cf. C. I. L. 1187. 8): Decitio M: Decio ς (cf. Tac. Dial. 21)
4 dixit ςa: dixisti Mμ: dixistis Manutius a nullo Bs
5 omnes eius amici necessariique (om. omnes ς) ςMμ: eius amici necessariique omnes a
6 villicos ς, Sylvius: villicum cett.
7 callibus Ernesti: collibus Mμa
11 cautum satis ςa: satis cautum Mμ
16 servis a: servi ς: servo Mμ
17 illo fort. in illo
18 nobis ed. V
20 A. Bivium ςMs: A. Brivium bψ: Ambivium t
22 esse reum volunt ςa: reum (re niti b2ψ2) volunt esse Mμ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.