44.
[123]
quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de
illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. ac primum illud
statuamus utrum, quia censores1 subscripserint, ita sit, an,
quia ita fuerit, illi subscripserint. si quia2 subscripserint,
videte quid agatis ne in unum quemque nostrum censoribus
in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio
censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbissima
proscriptio possit adferre, ne censorium stilum cuius
mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt aeque
posthac atque illum dictatorium gladium3 pertimescamus.
sin autem quod subscriptum est,
[124]
quia verum est, idcirco
grave debet esse, hoc quaeramus verum sit an falsum;
removeantur auctoritates censoriae, tollatur id ex causa
quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius
dederit, unde dederit, quem ad modum dederit4; unum
denique aliquod a Cluentio5 profectae pecuniae vestigium
ostende. vince deinde bonum virum6 fuisse Oppianicum,
hominem integrum, nihil de illo umquam secus
esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. tum
auctoritatem censoriam7 amplexato8, tum illorum iudicium
cum re coniunctum esse9 defendito.
[125]
dum vero eum
fuisse Oppianicum constabit qui tabulas publicas municipi
manu sua10 corrupisse iudicatus11 sit, qui testamentum interleverit,
qui supposita persona falsum testamentum obsignandum
curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum
est interfecerit, qui avunculum fili sui in servitute ac vinculis
necaverit12, qui municipes suos proscribendos occidendosque
curaverit13, qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium
duxerit, qui pecuniam pro abortione14 dederit, qui socrum,
qui uxores15, qui uno tempore fratris uxorem speratosque
liberos fratremque ipsum, qui denique suos liberos interfecerit,
qui, cum venenum privigno suo dare vellet16, manifesto
deprehensus sit17, cuius ministris consciisque damnatis
ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad sententias
iudicum corrumpendas, dum haec, inquam, de Oppianico
constabunt neque18 ullo argumento Cluentianae pecuniae
crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria sive voluntas
sive opinio fuit adiuvare aut hunc innocentem opprimere
posse videatur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 censores de illo corrupto iudicio add. b2ψ2s2
3 gladium om. s (contra B): del. Baiter
4 quem... dederit om. a
5 aliquod a Cluentio Mμ: a Cluentio aliquid ςBs: a Cluentio t
6 bonum virum ςa: virum bonum Mμ
8 amplexato bψ, Priscian. (K. ii. 393): amplexator Mςa
9 cum re coniunctum esse Mμ: coniunctum cum re esse s (? ς): coniunctum esse cum re t
11 iudicatum b1a
12 curaverit... necaverit αa: curarit... necarit Mμ
13 curaverit ψ2s (? ς): curarit Mμ: curavit t
16 dare vellet αa: quaereret Mμ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.