35.
[95]
quam quidem rationem vos, iudices,
diligenter pro vestra sapientia et humanitate1 cogitare et
penitus perspicere debetis, quid mali, quantum periculi uni
cuique nostrum2 inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim
invidia et contionibus seditiose concitatis. optimis
hercule temporibus, tum cum homines se non iactatione
populari sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen
nec P. Popilius3 neque4 Q. Metellus, clarissimi viri atque
amplissimi5, vim tribuniciam sustinere potuerunt, nedum his
temporibus, his moribus, his magistratibus sine vestra sapientia
ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus.
[96]
non
fuit illud igitur6 iudicium iudici simile, iudices, non fuit, in
quo non modus ullus est adhibitus7, non mos consuetudoque
servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi,
ruina quaedam atque tempestas et quidvis potius quam
iudicium aut disceptatio aut quaestio. quod si quis est
qui illud iudicium fuisse arbitretur8 et qui his rebus iudicatis
standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere.
ab illo enim, sive quod in legem non iurasset sive
quod ex9 lege subsortitus iudicem10 non esset, multa petita
esse dicitur; Cluenti autem ratio cum illis legibus quibus
a Iunio multa petita est nulla potest ex parte11 esse coniuncta.
[97]
at enim12 etiam Bulbus est condemnatus. adde 'maiestatis,'
ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum.
at est hoc illi crimen obiectum. fateor, sed etiam
legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi13
litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod
crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege
maiestatis tenebatur. at hoc obfuit ei14 maxime. iam ista
divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura
multo sit verior. ego enim sic arbitror, Bulbum, quod
homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus
in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum.
tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum
est eligis ut id esse secutos iudices dicas.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.