64.
Vnum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle
atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere
et moliri videretur.
[179]
tum interim Q.1 Hortensio Q. Metello
consulibus ut hunc Oppianicum aliud2 agentem ac nihil eius
modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito
despondit ei filiam suam, illam quam ex genero susceperat,
ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum
posset3 habere in potestate. hoc ipso fere tempore Strato
ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. cum
esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum
aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientis occidit
in piscinamque deiecit; ipse armari fundum exsecuit
et HS x4 et auri quinque pondo abstulit uno ex servis
puero non grandi conscio.
[180]
furto postridie cognito omnis
suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur.
cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur,
homines5 quonam modo fieri potuisset requirebant. quidam
ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione
quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte
dentatam6 et tortuosam venire serrulam7 qua illud potuisse
ita circumsecari8 videretur. ne multa, perquiritur
a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse.
hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato
Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae
indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula
coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam
omnes, reperiuntur.
[181]
constituitur quaestio de furto.
nam quid quisquam suspicari aliud potest? an hoc dicitis,
armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata9,
occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte
Oppianici? cui probatis? quid est quod minus veri simile
proferre potuistis10? deinde, ut omittam cetera, triennio post
mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? atque
etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum
sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo
recusavit. postea cum11 illa abducturam se filiam, mutaturam
esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae
servum fidelissimum non in quaestionem detulit12 sed plane
ad supplicium dedidit13.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Q. Orelli: om. codd.
2 aliud Sylvius: aliquid codd.
3 posset Manutius: possit codd.
4 x Manutius: om. codd.
5 homines homines quaerebant ψ2a requirebant Zielinski (in litteris ad me datis): om. codd. (cf. Class. Rev. xix. 168)
6 dentatam Priscian. (K. ii. 113): dentum (-tium t) codd.
8 circumsecari Angelius: circumsecare codd. (etiam B)
9 reciperata σψ1a: recuperata cett.
10 possitis Madvig
11 cum Lambinus: quam codd.
12 detulit Mommsen: tulit codd.
13 dedidit Arusian. s. v. dedo: dedit codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.