34.
[92]
hoc vos Cluentio
iudicium putatis obesse oportere? quam ob causam? si
ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam1 legem
aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid
de Cluentio iudicabatur? 'non' inquit; 'sed ille idcirco
illis2 legibus condemnatus est, quod contra aliam3 legem commiserat.'
qui hoc confitentur, possunt idem4 illud iudicium
fuisse defendere? 'ergo' inquit 'idcirco5 infestus
tum populus Romanus6 fuit C. Iunio7, quod illud iudicium
corruptum per eum putabatur.' num igitur hoc tempore
causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudici, alia
natura8 totius negoti nunc est ac tum fuit? non opinor ex
eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari.
[93]
quid
ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto
silentio, tum9 Iunio defendendi sui potestas erepta sit? quia
tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem,
contiones cotidianas seditiose10 ac populariter concitatas.
accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem
ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed
etiam cum ipsa contione veniebat. gradus illi Aurelii tum
novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur;
quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non
modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas
erat.
[94]
nuper apud C. Orchivium11, conlegam meum, locus ab
iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis12 non est constitutus,
non quo13 illi aut exlegem esse Sullam14 aut causam
pecuniae publicae contemptam atque15 abiectam putarent16,
sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari
posse17 non putaverunt18. quid conferam? Sullamne
cum Iunio, an hunc tribunum plebis cum Quinctio, an vero
tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis,
adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud
Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque
conlecta; hic tribunus plebis modestus, pudens19, non modo
non seditiosus sed etiam seditiosis adversarius, ille autem
acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus; tempus
hoc tranquillum atque placatum20, illud omnibus invidiae
tempestatibus concitatum. quae cum ita essent, in Fausto
tamen illi iudices21 statuerunt iniqua condicione reum causam
dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis
potestatis accederet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4 iidem (idem) illud Pςa: illud idem Mbψ
5 inquit idcirco Pςa: idcirco inquit Mμ
6 populus Rom. ςa: PR. Pψ1: praetor Mb1ς: tr. pl. b2ψ2
7 fuit C. Iunio P: Iunio fuit Mμa
8 natura om. P
10 seditiones a
11 C. Orchivium ςa: Corchium P: C. Orchinium Mμ ab ςMb1ψ: a b2ςs
12 residuis Mμ: repetundis αBa
13 quo Mμa, Nonius p. 10. 25: quod P, Priscian. (K. ii. 280)
14 esse Sullam arbitrantur Priscian.
15 atque om. P
16 putarunt Nonius
17 posse Mς: p. ς: posse publice b: posse p. r. ψ1: posse publice non ψ2: publice a
18 putarunt a
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.