51.
[139]
ego vero si quid eius modi dixi, neque cognitum
commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius
temporis mei quam iudici et auctoritatis fuit. cum enim
accusarem et mihi initio proposuissem ut animos et populi
Romani et iudicum commoverem, cumque omnis offensiones
iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore
proferrem, istam rem quae tam populariter esset agitata
praeterire non potui. sed errat vehementer, si quis in
orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates
nostras consignatas se habere arbitratur. omnes enim illae1
causarum ac temporum2 sunt, non hominum ipsorum aut3
patronorum. nam si causae ipsae pro se loqui possent,
nemo adhiberet oratorem. nunc adhibemur ut ea dicamus,
non quae auctoritate nostra4 constituantur sed quae ex re
ipsa causaque ducantur5.
[140]
hominem ingeniosum, M. Antonium,
aiunt solitum esse dicere 'idcirco se nullam umquam6
orationem scripsisse ut, si quid aliquando non opus esset
ab se esse dictum, posset negare7 dixisse'; proinde quasi, si8
quid a nobis dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus9,
hominum memoria non comprehendatur. ego vero
in isto10 genere libentius cum multorum tum hominis eloquentissimi
et sapientissimi, L. Crassi, auctoritatem sequor qui,
cum Cn. Plancum11 defenderet accusante M. Bruto, homine
in dicendo vehementi et callido, cum Brutus duobus recitatoribus
constitutis ex duabus eius12 orationibus capita alterna
inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione
rogationis eius quae contra coloniam Narbonensem ferebatur
quantum potest de auctoritate senatus detrahit, in suasione
legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in
equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset
quo animi illorum iudicum in Crassum incenderentur,
aliquantum esse commotus dicitur.
[141]
itaque in13 respondendo
primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex
re et ex14 causa habita videretur, deinde ut intellegere posset
Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia verum
etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset,
tris ipse15 excitavit recitatores cum singulis libellis quos M.
Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum
initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror:
'forte evenit ut ruri in Privernati16 essemus17 ego et Brutus18
filius,' fundum Privernatem flagitabat; 'in Albano eramus
ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'in Tiburti forte
cum adsedissemus19 ego et Brutus filius,20' Tiburtem fundum
requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili
nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari21
voluisse dicebat22. quod si potuisset honeste scribere se in
balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset; eas se
tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et
ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut
illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse
tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica
habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia.
ego autem illa recitata esse23 non moleste fero.
[142]
neque enim
ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae tum
agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris
suscepi, cum ita24 dixi, quo minus honeste hanc causam et
libere possem defendere. quod si velim confiteri me
causam A. Cluenti nunc cognosse25, antea fuisse in ea26 opinione
populari27, quis tandem id possit reprehendere? praesertim,
iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum
quod ego et ab initio petivi et nunc peto ut, si quam
huc28 graviorem de illo iudicio opinionem attulistis29, hanc
causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 illae ςBs (om. t): illae orationes Mμ
2 temporis B
4 auctoritate nostra Ma: nostra auctoritate μ
9 mandarimus ςa: mandaverimus Mμ
11 Cn. Cic. de Or. ii. 220: C. ςa, Quintil. vi. 3. 43: L. Mμ
16 Privernati Cic. de Or. l. c., Quintil. l. c.: Privernate Mμ
18 Brutus Marcus Cic. de Or., ita mox (bis)
19 cum adsedissemus adsedimus Cis. de Or. ego et Brutus filius om. bψ
20 Albanum... filius om. Mςs forte om. ς
22 voluisse dicebat σψ2a: dicebat (add. se b2) voluisse Mμ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.