10.
ac nimirum — dicendum
est enim quod sentio — rei militaris virtus praestat
ceteris omnibus. haec nomen populo Romano, haec huic
urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere
huic imperio coegit; omnes urbanae res, omnia haec
nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria
latet1 in tutela ac praesidio bellicae virtutis. simul atque
increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscunt2.
[23]
et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam
filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari
ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti3 praeclarum
aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae,
gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni
honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius
civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam,
nullam esse in ista4 disciplina munitam ad consulatum viam.
omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia concilient5,
et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem
debent habere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.