previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29.

ego tuum consilium, Cato, propter singulare animi mei de tua virtute iudicium vituperare non possum1; non nulla forsitan2 conformare et leviter emendare possim. 'non multa peccas,' inquit ille fortissimo viro senior magister, 'sed3 peccas; te regere possum.' at ego non te4; verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te esse5 huius modi ut corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videare. finxit enim te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam, ad omnis denique virtutes magnum hominem et excelsum. accessit istuc6 doctrina non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam aut veritas aut natura patitur7. [61] et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in imperita multitudine aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis quae et mihi et vobis nota et iucunda8 sunt disputabo. in M. Catone, iudices, haec bona quae videmus divina et egregia ipsius scitote esse propria; quae non numquam requirimus, ea sunt omnia non a natura verum9 a magistro. fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. huius sententiae sunt et praecepta eius modi10. sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere; neminem misericordem esse nisi stultum et levem; viri non esse neque exorari neque placari; solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi, divites, si servitutem serviant, reges; nos autem qui sapientes non sumus11 fugitivos, exsules, hostis, insanos denique esse dicunt; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem suffocaverit; sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam.


1 non possum ψ2: non audeo Lag. 24: om. cett. nolo Boot

2 forsitan in re ψ2

3 sed sed si ψ, ed. R

4 non te del. Halm

5 te esse esse w, Halm

6 accessit istuc Ernesti: accessitis tot ς: accessit his (iis πχ) tot cett.: accessit his dotibus coni. Ernesti

7 patiatur φψ

8 iucunda ed. V, Lambinus: iudicanda codd. (etiam B

9 verum sed ψ1

10 huiusmodi w, Halm

11 simus Wesenberg

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: