previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [12] hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. et si habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam numquam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum est. quam ob rem non Asiae nomen obiciendum1 Murenae fuit ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. meruisse vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non modo maximum sed etiam2 solum gerebat virtutis, patre imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit. maledicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod omnia laus occupavit. [13]

saltatorem appellat L.3 Murenam Cato. maledictum est, si vere obicitur, vehementis accusatoris, sin falso, maledici conviciatoris. qua re cum ista sis auctoritate, non debes, M. Cato, adripere4 maledictum ex trivio aut ex5 scurrarum aliquo convicio6 neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare, sed circumspicere7 quibus praeterea vitiis adfectum esse necesse sit eum cui vere istud obici possit. nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in solitudine neque in convivio moderato atque honesto. tempestivi8 convivi, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. tu mihi adripis hoc9 quod necesse est omnium vitiorum esse postremum, relinquis illa quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest? nullum turpe convivium, non amor10, non comissatio, non libido, non sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quae voluptatis nomen habent quamquam vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas? [14] nihil igitur in vitam L. Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudices11. sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vita12 proferatur. bene habet; iacta sunt fundamenta defensionis. nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum atque integrum hominem defendimus. quo constituto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.


1 abiciendum ςAψ1

2 etiam om. w, del. Halm

3 L. ψ2ω: fl. (falso ψ1) cett.

4 M. (Marce) Cato arripere Bψ2: marre anni ripere ςA: Marce, arripere cett.

5 aut ex aut Aπ

6 convivio convivio Lambinus

7 circumspicere χ2, Gulielmius: cumspicere σχ1: conspicere cett.

8 intempestivi χψ

9 hoc id ψ1

10 amors (-s add. m. 2) ς (cf. § 26 aios, conspicios)

11 iudices Naugerius: iudicio codd.

12 in vita del. Ernesti (in eius vita nulla... dictum prof. w

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: