18.
[37]
sed tamen si est reddenda ratio,
duae res vehementer in praetura desideratae sunt quae
ambae in consulatu multum1 Murenae profuerunt, una exspectatio
muneris quae et2 rumore non nullo et studiis sermonibusque
competitorum creverat, altera3 quod ei quos in
provincia ac legatione omni4 et liberalitatis et virtutis suae
testis habuerat nondum decesserant5. Horum utrumque ei
fortuna ad consulatus petitionem reservavit. nam et L.
Luculli exercitus qui ad triumphum convenerat idem
comitiis6 L. Murenae praesto fuit, et munus amplissimum
quod petitio praeturae desiderarat7 praetura restituit.
[38]
num
tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus,
voluntas militum, quaeque8 cum per se valet multitudine,
cum apud suos gratia, tum vero in consule declarando
multum etiam apud universum populum Romanum auctoritatis
habet, suffragatio militaris? imperatores enim comitiis
consularibus, non verborum interpretes deliguntur9. qua re
gravis est illa oratio: 'me saucium recreavit, me praeda
donavit; hoc duce castra cepimus, signa contulimus; numquam
iste plus militi laboris imposuit quam sibi sumpsit,
ipse cum10 fortis11 tum etiam felix.' hoc quanti putas esse ad
famam hominum ac voluntatem? etenim, si tanta illis
comitiis religio est ut adhuc semper omen valuerit praerogativum12,
quid mirum est in hoc felicitatis famam sermonemque
valuisse?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 consulatu multum Orelli: consulatum ut tum ς: consulatu tum cett.
5 decesserant exercitum Luculli significat add. codd. (ψ1): del. ψ2
6 comitiis Hotoman: comes codd.
7 desiderarat Ernesti: desiderabat codd.
8 quaeque scripsi: quae codd.: et illa quae Reid
9 deliguntur χψ: diliguntur cett.
10 sumpsit ipse, cum Gulielmius
11 fortis est Nohl
12 praerogativae Zumpt
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.