previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [28] itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam minus1. quod enim omnibus patet et aeque promptum est mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest. itaque non modo benefici conlocandi2 spem sed etiam illud quod aliquamdiu3 fuit '“licet consulere?”' iam perdidistis. sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam valet. peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnes4 nullo modo possunt inter se discrepare. difficilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. itaque si mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me5 iuris consultum esse6 profitebor. etenim quae de scripto aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen7 quicquam tam anguste scriptum est quo ego non possim '“Qua de re agitur”' addere; quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. si id quod oportet responderis, idem videare8 respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversum9 ius nosse et tractare videare. [29] quapropter non solum illa gloria militaris vestris formulis atque actionibus anteponenda est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti vestrae exercitationi ad honorem antecellit10. itaque mihi videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint, sic nos11 videmus, qui oratores evadere non potuerint12, eos ad iuris studium devenire. Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa autem gratia. etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis qui dicunt salus ipsa petitur. deinde vestra responsa atque decreta et evertuntur saepe dicendo et sine defensione orationis13 firma esse non possunt. in qua si satis profecissem, parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico, sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt.


1 minus Angelius: minores codd.: inanior est Zumpt

2 collocandi Aψ2ω: collocandis cett.

3 aliquando χ1

4 omnes Naugerius: homines codd.

5 me esse iuris cons. w, Halm

6 esse del. Ernesti (cf. Tusc. ii. 12)

7 tamen om. w

8 videare iudicare Aψ1ω

9 controversum χψ: contraversum cett.

10 antecellit B, Lambinus: antecellet cett.

11 nos Quintil.: nonnullos codd.

12 potuerunt... potuerunt χψ (variant codd. Quintil. viii. 3. 79)

13 orationis scripsi: oratoris codd. qua] qua re Naugerius: quo Zumpt

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: