previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. legem ambitus flagitasti, quae tibi non deerat; erat enim severissime scripta Calpurnia. gestus est mos et voluntati et dignitati tuae. sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse armasset; petitioni vero refragata est. [47] Poena gravior in plebem tua voce efflagitata est; commoti animi tenuiorum. exsilium in nostrum ordinem; concessit senatus postulationi tuae, sed non libenter duriorem fortunae communi condicionem te auctore constituit. morbi excusationi poena addita est; voluntas offensa multorum quibus aut contra valetudinis commodum laborandum est aut incommodo morbi etiam ceteri vitae fructus relinquendi. quid ergo? haec1 quis tulit? is qui auctoritati senatus, voluntati tuae paruit, denique is tulit cui2 minime proderant. illa quidem3 quae mea summa voluntate senatus frequens repudiavit mediocriter adversata tibi esse existimas? confusionem suffragiorum flagitasti, †praerogationum4 legis Maniliae†, aequationem gratiae, dignitatis, suffragiorum. graviter homines honesti atque in suis vicinitatibus5 et municipiis gratiosi tulerunt a tali viro esse pugnatum ut omnes et dignitatis et gratiae gradus tollerentur. idem editicios iudices esse voluisti, ut odia occulta6 civium quae tacitis nunc discordiis continentur in fortunas optimi cuiusque7 erumperent. [48] haec omnia tibi accusandi viam muniebant, adipiscendi obsaepiebant.

atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et copiosissimo, Q.8 Hortensio, multa gravissime dicta sunt. quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M. Crassus, ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi videretur. itaque in isdem rebus fere versor et quoad9 possum, iudices, occurro vestrae satietati10.


1 haec om.w, del. Halm

2 cui Aψ2: cum cett.

3 quidem quae scripsi: quae codd.: autem quae Nohl (Quid ? illa quae v. l. apud Lambinum

4 praerogationum codd. (ψ1): prorogationem ψ2, edd. VR: perrogationem Mommsen (Locus videtur a Scholiasta nescio quo corruptus Maniliae legis mentionem inferciente: in corruptela praerogativae nomen subesse puto. Ad sententiam similis est locus Ps. Sall. ii. 7 ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae vocarentur. Ita coaequatur dignitate pecunia etc.

5 vicinitatibus ς: civitatibus cett. (cf. Pet. Cons. 24)

6 occulta om. w, del. Bake

7 cuiusque σχψ: cuius π: civis Aφ

8 Q. Klotz: om. codd.

9 quoad ψ2: quod cett.

10 satietati w, Hotoman: sapietati ς: sapientiae cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: