previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [26] cum hoc fieri bellissime posset: 'fundus Sabinus meus est.' 'immo meus,' deinde iudicium, noluerunt. 'Fvndvs' inquit '“qui est in agro qui sabinus vocatur.”' satis verbose; cedo quid1 postea? '“eum ego ex iure Quiritium2 meum esse aio3.”' quid tum? '“inde ibi4 ego te ex iure manum5 consertum voco.”' quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur non habebat. transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. '“Vnde tu me”' inquit '“ex iure manum consertum vocasti, inde ibi ego te revoco.”' praetor6 interea ne pulchrum se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus absurdum tum vero in illo: '“Suis7 utrisque superstitibus praesentibus istam viam dico; ite8 viam.”' praesto aderat sapiens ille qui inire viam doceret. '“redite viam.”' eodem duce redibant. haec iam tum apud illos barbatos9 ridicula, credo, videbantur10, homines, cum recte atque in loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem statim redirent. isdem ineptiis fucata11 sunt illa omnia: '“Quando te in iure conspicio12”' et haec13: '“anne tu dicas14 qua ex15 causa vindicaveris?”' quae dum erant occulta, necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenissima. [27] nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. mulieres omnis propter infirmitatem consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi invenerunt genera tutorum quae potestate mulierum continerentur. sacra interire illi noluerunt; horum ingenio senes ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa reperti sunt. in omni denique iure civili aequitatem reliquerunt, verba ipsa tenuerunt, ut, quia16 in alicuius libris exempli causa id nomen invenerant, putarunt17 omnis mulieres quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari. iam illud mihi quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, post18 tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum 'diem tertium' an 'perendinum,' 'iudicem' an 'arbitrum,' 'rem' an 'litem' dici oporteret.


1 quid... quid ς: fort. ecquid

2 iure Quiritium Lambinus (cf. Gaium iv. 16): iureque codd.

3 aios ςA

4 ibi om. Aπ

5 manum Gellius xx. 10: manu codd.

6 praetor πψ2: praeter cett.

7 in illo suis nullo usui ψ2

8 ite Arusianus (s. v. it illam viam): inite codd.

9 barbatos ψ2: barbaros cett.

10 videbantur rudebantur ς: ridebantur A

11 fucata ed. R: fugata codd.

12 conspicios ςA

13 et haec Naugerius (2): et haec sed codd.

14 tu dicas Halm: tudiciis σπ: tu dicus Aφω: tu dicis χψ: dicas Gaius

15 qua ex Gaius: qui codd.

16 quia π1ψ2ω: cuia cett.

17 putarunt ed. R: putarent codd.

18 post Pluygers: per codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: