previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. [52] his tum rebus commotus et quod homines iam tum coniuratos cum gladiis in campum deduci a Catilina sciebam, descendi in campum cum firmissimo praesidio fortissimorum virorum et cum illa lata insignique lorica, non quae me tegeretetenim sciebam Catilinam non latus aut ventrem sed caput et collum solere petereverum ut omnes boni animadverterent et, cum in metu et periculo consulem viderent, id quod est factum1, ad opem praesidiumque concurrerent. itaque cum te, Servi, remissiorem in petendo putarent, Catilinam et spe et cupiditate inflammatum viderent, omnes qui illam ab re publica pestem depellere cupiebant ad Murenam se statim contulerunt. [53] Magna est autem comitiis consularibus repentina voluntatum inclinatio, praesertim cum incubuit ad virum bonum et multis aliis adiumentis petitionis ornatum. qui cum honestissimo patre atque maioribus, modestissima adulescentia, clarissima legatione, praetura probata in iure, grata in munere, ornata in provincia petisset diligenter, et ita petisset ut neque minanti cederet neque cuiquam minaretur, huic mirandum est magno adiumento Catilinae subitam spem consulatus adipiscendi fuisse? [54]

nunc mihi tertius ille locus est relictus2 orationis, de ambitus criminibus, perpurgatus ab eis3 qui ante me dixerunt, a me, quoniam ita Murena voluit, retractandus; quo in loco C.4 Postumo, familiari meo, ornatissimo viro, de divisorum indiciis et de5 deprehensis pecuniis, adulescenti ingenioso et bono, Ser. Sulpicio, de equitum centuriis, M. Catoni, homini in omni virtute excellenti, de ipsius accusatione, de senatus consulto, de re publica respondebo.


1 factum est w, Halm

2 locus est relictus est ς: locus reliquus est Halm

3 eis his φ, codd. Halmii

4 C. Zumpt: P. Halm: om. codd.

5 et de et ς1Aφ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: