previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [17] quamquam ego iam putabam, iudices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus1, sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam2. cum vero ego tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo3, altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. quod si id crimen4 homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent. [18] omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera.

'quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' non est respondendum ad omnia. neque enim vestrum quemquam5 fugit, cum multi pares6 dignitate fiant, unus autem primum7 solus possit8 obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat9, dignitas autem sit persaepe eadem omnium. sed quaestura utriusque prope modum pari momento10 sortis fuit. habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. consedit utriusque nomen in quaestura. nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere11 virtus cognoscique posset. [19] reliqui temporis spatium12 in contentionem vocatur. ab utroque dissimillima ratione tractatum est.


1 novis hominibus del. Boot

2 id agebam Badham: iacebant ς: iacebam ψ2: iacebant cett.

3 atque audacissimo om. Quintil. v. 11. 11

4 crimini coni. Müller

5 vestrum quemquam σφχ: quemquam vestrum cett.

6 pares w: pare σπχω: pari Aφψ

7 primum locum Mommsen

8 possit ed. R: posset mei

9 habet... est Bake

10 momentu ςAπ2

11 excurrere excuti ψ2

12 spatium quo in ψ2

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: