previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. si, quod Iuppiter omen avertat! hunc vestris sententiis adflixeritis, quo se miser vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? an ad matrem quae misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat? [89] sed quid eius matrem1 aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? ibit igitur in exsilium miser? quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitus2 duxit, res maximas gessit? at habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. an se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem, exsulem videat? in ea porro provincia quo animo C. Murenam fratrem suum aspiciet? qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cum3, quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassent4 et unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerent5, repente exstiterit6 ipse nuntius suae calamitatis! [90] quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima a7 mansuetudine et misericordia vestra, iudices, conservate populi Romani beneficium, reddite rei publicae consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvio8, municipio honestissimo, quod in hac tota causa9 frequens maestumque vidistis. nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnis consules facere necesse est, domesticum et suum consulem potissimum10 avellere. quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem, iudices, ita commendo ut cupidissimum oti11, studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum esse promittam et spondeam.


1 eius matrem Zumpt: ego matrem codd.: ego matrem eius Halm

2 exercitus Lag. 9: et exercitus mei

3 cum Richter: quod codd.

4 celebrassent celebrarint Richter: celebrarant Boot

5 concurrerent χ2: concurrerint cett.: concurrerant Lag. 9, Boot

6 exstiterit scripsi: exciderit ψ2: excidet cett.: existet Gulielmius

7 a Bχ: om. cett.

8 Lanuvino ψ, ed. R

9 causa Aψ2ω: om. cett. (etiam B

10 potissimum om. A

11 ut cupidissimum otii ψ2, ed. R: cupidissimum osci ς: cupidissimum hosti πψ1ω: ut cupidissimi hostes φ: cupidissimum Bχ: cupidissime A

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: