previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. [43]

et quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad consulatus petitionem, disparem fortunam provincialium negotiorum in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicam iam apertius in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea dicam vobis audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re integra saepe dixi. petere consulatum nescire te, Servi, persaepe tibi dixi; et in eis rebus ipsis quas te magno et forti animo et agere et dicere videbam tibi solitus sum dicere magis te fortem accusatorem1 mihi videri quam sapientem candidatum. primum accusandi terrores et minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis viri, sed et populi opinionem a spe2 adipiscendi avertunt et amicorum studia debilitant. nescio quo pacto semper hoc fitneque in uno aut altero animadversum est sed iam in pluribussimul atque candidatus accusationem meditari visus est, ut honorem desperasse videatur. [44] quid ergo? acceptam iniuriam persequi non placet? immo vehementer placet; sed aliud tempus est petendi, aliud persequendi. petitorem ego, praesertim consulatus, magna spe, magno animo, magnis copiis et in forum et in campum deduci volo. non placet mihi inquisitio candidati, praenuntia3 repulsae, non testium potius quam suffragatorum comparatio, non minae magis quam blanditiae, non denuntiatio4 potius quam persalutatio, praesertim cum iam hoc novo more omnes fere domos omnium concursent et ex5 voltu candidatorum coniecturam faciant quantum quisque animi et facultatis habere videatur. [45] 'videsne tu illum tristem, demissum? iacet, diffidit6, abiecit hastas.' serpit hic rumor. 'scis tu illum accusationem cogitare, inquirere in competitores, testis quaerere? Alium fac iam7, quoniam sibi hic ipse desperat.' eius modi rumoribus8 candidatorum9 amici intimi debilitantur, studia10 deponunt; aut certam11 rem abiciunt aut suam operam et gratiam iudicio et accusationi reservant.


1 accusatorem Campe: senatorem codd. (cf. § § 7, 42)

2 a spe aspem.. ς: fort. a spe mag istratum

3 praenuntia ed. R: pronuntia (provincia ς mg.) mei

4 denuntiatio Bake: decalmatio codd.

5 et ex ut ex ψ1

6 diffidet σπ

7 fac iam ω (ut ipse conieceram): faci iam cett.: faciam edd. VR

8 rumoribus supplevi: om. codd.

9 candidatorum de candidato rumore Jeep

10 studium ψ2

11 certam ψ2, ed. R: testam (textam χ) cett.: statim Müller: totam Lambinus: desertam coni. Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: