previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam respondendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus1 unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis profutura. [20] quid Murena interea? fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, L. Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit2, urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertam3 et eandem delicatam sic obiit4 ut in ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. atque haec quamquam praesente L. Lucullo loquor5, tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum laudis6 impertiit7 quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda gloria debuit. [21] summa in utroque est honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Servium liceat, pari8 atque eadem in9 laude ponam. sed non licet; agitat rem militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum. 'apud exercitum mihi fueris' inquit; 'tot annos forum10 non attigeris; afueris tam diu et11, cum longo12 intervallo veneris, cum his qui in foro habitarint13 de dignitate contendas?' primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. mihi quidem vehementer expediit14 positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi et tu item15 fortasse; verum tamen utrique nostrum desiderium nihil obfuisset. [22] sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem revertamur, qui potest dubitari16 quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris civilis gloria? vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo17 intendit mature cum exercitu perveniat; te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit; tu caves ne tui consultores18, ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur; ille exercitatus est in19 propagandis finibus, tuque in20 regendis.


1 hominibus omnibus Richter

2 fundit σπ

3 refertam χ2ψ: repertam (repara- ω) cett.

4 obiit χψ: obit cett.

5 loquor s, Ernesti: loquar mei

6 tantum huic laudis Halm

7 impertiit Lambinus: impertit codd.

8 pari parem Bake

9 eadem in Lambinus: in eadem codd.

10 tot annos, forum Halm: tot annis Quintil v. 13. 27

11 et Quintil.: ut codd.

12 cum tam longo Quintil.

13 habitarint σπψ1ω: habitarunt Aχψ2, Quintil.

14 expediit Lambinus: expedit codd.

15 item Orelli: idem codd.

16 potest dubitari Beroaldus: potest dubitare codd: potes dubitare Zumpt

17 ille vero ut quo B contendit Quintil. ix. 2. 100 (idem intendit ix. 3. 32)

18 consultores tui Quintil. ix. 3. 32

19 exercitatur in Quintil.

20 tuque in (quin ς) mei: tu in w, ed. R cum Quintil.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: