33.
'multi obviam prodierunt de provincia decedenti.' consulatum
petenti solet1 fieri; eccui2 autem non proditur revertenti?
'quae fuit ista multitudo?' primum, si tibi istam
rationem non possim3 reddere, quid habet admirationis tali
viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos?
quod nisi esset factum, magis mirandum videretur4.
quid?
[69]
si etiam illud addam quod a consuetudine non abhorret,
rogatos esse multos, num aut criminosum sit5 aut
mirandum, qua in civitate rogati6 infimorum hominum filios
prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire soleamus,
in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia
in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos?
quid? si omnes societates venerunt quarum ex numero
multi sedent7 iudices; quid? si multi homines nostri ordinis
honestissimi; quid? si illa officiosissima quae neminem
patitur non8 honeste in urbem introire tota natio candidatorum,
si denique ipse accusator noster Postumus obviam
cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multitudo
admirationis? omitto clientis, vicinos, tribulis, exercitum
totum9 Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat;
hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo
dignitati nullius10 umquam sed ne voluntati quidem defuisse.
at sectabantur11 multi.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.