previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. [64] hos ad magistros si qua te fortuna, Cato, cum ista natura detulisset, non tu quidem vir melior esses nec fortior nec temperantior1 nec iustiorneque enim esse potessed paulo ad lenitatem propensior. non accusares nullis adductus inimicitiis, nulla lacessitus iniuria, pudentissimum hominem summa dignitate atque honestate praeditum; putares, cum in2 eiusdem anni custodia3 te atque L. Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicae vinculo esse coniunctum; quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si potuisses4, mitiorem in partem interpretarere. ac te ipsum, [65] quantum ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum et vi naturae atque ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. etenim isti ipsi mihi5 videntur vestri praeceptores et virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremus6. 'nihil ignoveris.' immo aliquid, non omnia. 'nihil7 gratiae causa8 feceris.' immo resistito gratiae, cum officium et fides postulabit. 'misericordia commotus ne sis.' etiam, in dissolvenda severitate; sed tamen est9 laus aliqua humanitatis. 'in sententia permaneto.' vero10, nisi sententiam sententia alia vicerit melior. [66] huiusce modi Scipio ille fuit quem non paenitebat facere idem quod tu, habere eruditissimum hominem Panaetium11 domi; cuius oratione et praeceptis, quamquam erant eadem ista quae te delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi a senibus, lenissimus. quis vero C. Laelio comior fuit12, quis iucundior eodem ex studio isto, quis illo gravior, sapientior? possum de L. Philo13, de C. Gallo14 dicere haec eadem, sed te domum iam deducam tuam. quemquamne existimas Catone, proavo tuo, commodiorem, communiorem, moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis? de cuius praestanti virtute cum vere graviterque diceres, domesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum. est illud quidem exemplum tibi propositum domi, sed tamen naturae similitudo illius ad te magis qui15 ab illo ortus es16 quam ad unum quemque nostrum pervenire potuit, ad imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est quam tibi. sed si illius comitatem et facilitatem tuae gravitati severitatique asperseris, non ista quidem erunt meliora, quae nunc sunt optima, sed certe condita iucundius.


1 temperatior ψ

2 in om. σπ1

3 custodia custodiam ς: custodem ψ2

4 aut si potuisses Hotoman: aut seposuisses (se pos, ς) aut codd.: aut si posuisses Halm (2): aut si dixisses Campe

5 mihi isti ipsi χ

6 non consistermus Lambinus

7 nihil Angelius: nihil omnino Lag. 9: immo mei

8 causa feceris Naugerius: confeceris mei: concesseris Lag. 9

9 sed tamen est ante etiam transp. Hotoman

10 vero enimvero ed. Mediol.: Permaneto vero ed. V aliqua χψ

11 Panaetium Lag. 9: et pane ς: et pene (pae-A) cett.

12 fuit supplevi: om ς in lac., sine lac, cett.

13 Philo Manutius: Philippo codd.

14 Galo Müller (e Fast. Capitol. a. 511, 588)

15 qui quam w: quoniam Halm

16 es ψχω: est cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: