previous next


39.8. transisse, etc.: Direct —

Transii Rhenum egonon mea sponte, sed rogatus et arcessitus a Gallis; non sine magna spedomumrellqui; sedīs habeo in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capio iure belli quod victores victis imponere consuerunt. Non ego Gallis, sed Galli mihi bellum intulerunt; omnes Galliae civitates ad me oppugnandum venerunt ac contra me castra habuerunt; eae omnes copiae a me uno proelio pulsae ac superatae sunt. Si iterum experiri volunt, (egoiterum paratus sum decertare; si pace uti volunt, iniquum est de stipendio recusare quod sua voluntate ad hoc tempus pependerunt.

Amicitiam populi Romani mihi ornamento et praesidio, non detrimento esse oportet, idquehac spe petit. Si per populum Romanum stipendium remittetur et dediticii subtrahentur, non minus libenterrecusabo populi Romani amicitiam quam adpetii.

Quod multitudinem Gennanorum in Galliam traduco, id mei muniendi, non Galliae impugnandae causa facto: eius rei testimonium est quod nisi rogatus non veni, et quod bellum non intuli, sed defendi. Ego prius in Galliam veni quam populus Romanus. Numquam ante hoc tempus exercitus populi Romaniprovinciae finibus egressus est). Quid tibi vis? Cur in meas possessiones venis? Provincia mea haec est Gallia, sicut illa vestra. Ut mihi concedi non oportet, si in vestros finīs impetum faciam, sic item vos estis iniqui quod in meo iure me interpellatis.

Quod fratres a senatu Haeduos appellatos dicis, non egotam barbarus sumut non sciam neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse, neque ipsos, in his contentionibus quas Haedui mecumhabuerunthabuerint), auxilio populi Romani usos esse.

Debeo suspicari simulata te amicitia quem exercitum in Gallia habes mei opprimendi causa habere. Tu nisi decedes atque exercitum deducesego te non pro amico, sed pro hoste habebo. Quod si te interfecero, multis egonobilibusgratumfaciam; id egoab ipsiscompertum habeo quorum omnium gratiamtua morte redimere possum. Quod si discesseris etpossessionem Galliae mihi tradideris, magno ego te praemio remunerabo, et quaecumque bella geri voles sine ullo tuo laboreconficiam.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: