previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[11]

[12] urbs antiqua fuit urbs dicta ab orbe, quod antiquae civitates in orbem fiebant; vel ab urvo, parte aratri, quo muri designabantur. et 'antiqua' autem et 'fuit' bene dixit, namque et ante septuaginta annos urbis Romae condita erat, et eam deleverat Scipio Aemilianus. quae autem nunc est postea a Romanis est condita: unde antiquam accipe et ad conparationem istius quae nunc est, et Roma antiquiorem. alii 'antiqua' nobilis, 'fuit' autem pro 'erat' accipiunt. Tyrii tenvere coloni deest 'quam', vel ut alii volunt 'hanc': amant namque antiqui per epexegesin dicere quod nos interposito pronomine exprimimus. itemest locus Hesperiam Grai cognomine dicuntdeest 'quem'. 'coloni' autem dicuntur cultores advenae, et hos de Tyro constat venisse qui Carthaginem condiderunt. sane veteres colonias ita definiunt: colonia est coetus eorum hominum qui universi deducti sunt in locum certum aedificiis munitum, quem certo iure obtinerent. alii: colonia est quae Graece ἀποικία vocatur; dicta autem est a colendo; est autem pars civium aut sociorum missa, ubi rem publicam habeant ex consensu suae civitatis, aut publico eius populi unde profecta est consilio. hae autem coloniae sunt quae ex consensu publico, non ex secessione sunt conditae.

[13] Italiam contra constat tria latera habere Italiam, superi maris, inferi, Alpium: unde tollendi erroris causa adiecit 'contra Tiberina ostia', quae in infero mari sunt. aut certe [ideo] 'Italiam contra' quasi de aemula dictum accipiamus, ut non tantum situ quantum et animis contra. Ostiam vero ideo veteres consecratam esse voluerunt, sicut Tiberim, ut si quid bello navali ageretur, id auspicato fieret ex maritima et effata urbe, ut ubique coniunctum auspici, ut Tiberis, cum colonia esset. longe valde. Sallustiuslonge alia mihi mens est patres conscripti” . aut certe 'maxime' vel 'praecipue', ut sit Carthago praecipue posita contra Tiberina ostia. Cicero pro Rabirioet cum universo populo Romano, tum vero equestri ordini longe carissimus” . 'Tiberina' autem pro Tiberis posuit. quidam sane ita volunt iungi, non 'longe ostia', sed 'longe dives', id est valde dives.

[14] dives opum modo tantum dives dicimus, antiqui adiungebant cuius rei, utdives equum, dives pictai vestis et auriiungentes tantum genetivo casui. studiisque asperrima belli causam ostendit mirabilem, dicens hos esse et bellicosos et divites, cum otiosa semper sit opulentia. iure ergo hanc diligit Iuno et vult orbis regna sortiri. quae res odia eius in Troianos exagitat. et bene 'studiis', non 'studio', quia ter rebellavit contra populum Romanum.

[15] fertur dicitur. et ingenti arte Vergilius, ne in rebus fabulosis aperte utatur poetarum licentia, quasi opinionem sequitur et per transitum poetico utitur more. vel certe 'fertur' creditur. magis pro valde.

[16] posthabita non contempta, sed in secundis habita; namque in superiore versu dixit 'magis', ut etiam originali loco servetur adfectio. samo sic Iuvenaliset Samia genetrix quae delectatur harena” . coluisse samo deest 'etiam', ut esset 'posthabita etiam Samo'. 'coluisse' autem, quia veteres colere dicebant etiam cum maior minorem diligeret, utille colit terras” . Plautus in PoenuloIuppiter qui genus colis alisque hominum(Poen. 1187). hic illius arma figura creberrima adverbium pro adverbio posuit, praesentis loci pro absentis; debuit enim dicere 'illic'. arma instructam armis Iunonem in alio loco ipse testatur, utferro accincta vocat” .

[17] currus aut vere currum quo secundum Homerum in bello utitur, aut thensam significat, qua deorum simulacra portantur. thensa autem cum aspiratione scribitur ἀπὸ τοῦ θείου, id est a re divina. aut certe illud 'currus' quod aitductos alta ad donaria currus” . habere enim Iunonem currus certum est. sic autem esse etiam in sacris Tiburtibus constat, ubi sic precanturIuno curitis tuo curru clipeoque tuere meos curiae vernulas” . sane hic illius arma, hic currus fuit quotienscumque nomina pluralis et singularis numeri conectuntur, respondemus viciniori, ut ecce hoc loco currui, non armis respondit. eadem et in diversis generibus est observatio, ut magis vicino, sive masculinum sit sive femininum respondeamus, ut puta 'vir et mulier magna ad me venit'. si autem plurali numero velimus uti, ad masculinum transeamus necesse est, ut 'vir et mulier magni ad me venerunt'. sane 'fuit' pro fuerat. gentibus pro gentium, dativum pro genetivo.

[18] siqua 'qua' vacat et est ornatus causa positum, ut 'que' 'tandem' 'gentium' 'locorum' et reliqua, utdixitque et proelia voce diremit” . iam tum ex quo constituta est a Tyriis colonis. tenditque fovetque figurate dixit. non enim iam regnum fovet, sed tendit et fovet, ut regnum esse possit. et bene 'tendit', tamquam contra verum, 'fovet' autem tamquam inbecillam adversus Troianorum conatus. progeniem vel Romanos, vel ut quidam volunt Scipionem, qui Carthaginem diruit.

[19] duci ductum iri. infinitivi modi a passivo tempus praesens pro futuro posuit, verbum pro verbo, ut supra ostensum est.

[20] avdierat a Iove aut a Fatis. non enim omnia numina habent divinandi facultatem; denique ne ipse quidem Apollo sua sponte divinat, ut estquae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit” . et perite 'audierat'; in Ennio enim inducitur Iuppiter promittens Romanis excidium Carthaginis. avdierat] bene audierat quasi de incertis rebus, ut et timeret et speraret omnia pro sua voluntate posse mutari. Tyrias arces Carthaginem dicit, quam Tyrii condiderunt. 'arces' autem ab eo quod est arceo dictae, quia inde hostes arcentur, id est prohibentur; et arcus, genus teli, quod huius ministerio sagittae arceant hostem. sane per confusionem verbi et nominis dictum est; nam 'arces' est verbum, arceo arces, cum non sit nomen. olim quandoque. et tria tempora significat: praeteritum, utolim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gestare Latinis” ; praesens, uttumidis quod fluctibus olim tunditur” ; futurum, utnunc olim quocumque dabunt se tempore vires” .

[21] hinc populum late regem a Romanis. laudat autem eorum imperium dicendo 'populum regem'. late regem pro late regnaturum, nomen pro participio. quidam hoc δημοκρατικῶς intellegunt. et 'hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae sic volvere parcas' in Probi adpuncti sunt et adnotatumhi duo si eximantur, nihilo minus sensus integer erit” . sed Vergilius amat aliud agens exire in laudes populi Romani. superbum nobilem, utceciditque superbum Ilium” . belloque superbum] id est eminentem, gloriosum.

[22] venturum futurum, utidem venturos tollemus in astra nepotes” . venturum excidio ad excidium. nota figura. libyae Carthaginis. et provinciam pro civitate posuit. dicta autem Libya vel quod inde libs fiat, hoc est africus, vel ut Varro ait, quasi ΛΙΠΙΥΙΑ, id est egens pluviae. sic Sallustiuscaelo terraque penuria aquarum” . volvere parcas aut a filo traxit 'volvere' aut a libro; una enim loquitur, altera scribit, alia fila deducit. et dictae sunt parcae κατὰ ἀντίφρασιν, quod nulli parcant, sicut lucus a non lucendo, bellum a nulla re bella. nomina parcarum Clotho Lachesis Atropos.

[23] id metvens bis idem. archaismos. sane de futuro timor est, odium de praeteritis. metuebat ergo Carthagini, odium autem habebat propter causas sequentes. et est de utroque exemplumconveniunt quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat” . veteris belli quantum ad Vergilium pertinet, antiqui; si ad Iunonem referas, diu id est per decennium gesti. tunc autem ad personam referendum est, cum ipsa loquitur; quod si nulla persona sit, ad poetam refertur. nunc ergo 'veteris' ex persona poetae intellegendum. sic ipse in alio locomirantur dona Aeneae, mirantur Iulum flagrantesque dei vultuspartem ad se rettulit, partem ad Tyrios, qui deum eum esse nesciebant. saturnia antonomasia est, non epitheton; quae fit quotiens pro proprio nomine ponitur quod potest esse cum proprio nomine et epitheton dici. 'Saturnia' autem nomen quasi ad crudelitatem aptum posuit; Vergilius enim ubicumque Iovi vel Iunoni Saturni nomen adiungit, causas eis crudelitatis adnectit, utnec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis” . et alibies germana Iovis Saturnique altera proles: irarum tantos volvis sub pectore fluctus” .

[24] prima atqui Hercules prior contra Troianos pugnavit: unde modo 'prima' princeps accipienda est. nam poeta plerumque significationem nominum dat participiis, vel contra, utvolventibus annis” , significat enim volubilibus. hac licentia et in hoc nomine usus est, ut primam pro principe poneret. prima inter primos; alii pro olim; alii 'prima' simpliciter, postea enim alii dii interesse coeperunt; alii 'prima' non ordine, sed voluntate. aliterprimusque Machaon” ; ibi enim in primis intellegitur. ad Troiam 'ad' et 'apud' accusativae sunt praepositiones, sed 'apud' semper in loco significat, 'ad' et in loco et ad locum, utad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est, et Cicero decem fiscos ad senatorem quendam relictos” , itemad Marcum Laecam te habitare velle dixisti” . caris argis illic enim eam coli omnibus notum est. Argos autem in numero singulari generis neutri est, ut Horatiusaptum dicet equis Argos ditesque Mycenas” , in plurali numero masculini, ut hi Argi. ceterum derivatio nominis Argivos facit, non Argos.

[25] necdum etiam adverbium temporis. quis ante hunc? cavsae irarum nunc de praeteritis loquitur. non nulli tamenpro causa et dolore dictum accipiunt. saevi autem dolores quod saevire faciant.

[26] alta mente repostum secreta, recondita. 'repostum' autem syncope est; unam enim de medio syllabam tulit. sed cum omnes sermones aut integri sint aut pathos habeant, hi qui pathos habent ita ut lecti sunt debent poni: quod etiam Maro fecit, namrepostosetporgitede Ennio transtulit: integris autem et ipsis utimur et eorum exemplo aliis.

[27] ivdicium paridis nota fabula est de malo aureo, Paridem pro Venere contra Iunonem Minervamque iudicasse de forma. et bene 'iudicium Paridis', non favor, ne re vera videatur offensa. sic enim agit poeta, ut et Iuno causas irascendi habeat, et tamen in Aenea nulla sit culpa. spretaeque inivria formae epexegesis est, hoc enim fuit iudicium Paridis: ut 'que' particula vacet, sicut illo locodixitque et proelia voce diremit” . licet multi separent dicentes aliud esse; numquam enim coniunctio ponitur nisi inter duas res. et 'spretae formae' referunt ad Antigonam, Laomedontis filiam, quam a Iunone propter formae adrogantiam in ciconiam constat esse conversam.

[28] et genus invisum propter Dardanum Electrae paelicis filium. rapti stuprati, ut estrapta Garamantide nympha” . itemet raptas sine more Sabinas” . vel certe quod ad caelum raptus sit a Iove per aquilam, utsublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis” . ganymedis honores Troi, regis Troianorum, filii. 'honores' autem dixit vel propter ministerium poculorum, quod exhibuit diis remota Hebe, Iunonis filia, vel quod inter sidera conlocatus aquarii nomen accepit. ergo irascitur Iuno quod non ob hoc tantum raptus sit, ut pocula ministraret, sed quod ideo violatus sit, ut divinos honores consequeretur. aut 'honores' propter formam, utet laetos oculis adflarat honores” . sane hic Ganymedes Latine Catamitus dicitur, licet Theodotius, qui Iliacas res perscripsit, hunc fuisse Belin Chaldaeum dicat et Laomedonti praedixisse, tunc perituram et civitatem et regnum Troianum, cum de monte Metios sponte fuisset saxum elapsum: quod cum evenisset, postea Ilium esse dirutam.

[29] his accensa super 'his super' aut de his, aut super metum Carthaginis his quoque accensa.

[30] troas bona oeconomia ostendit, totum genus Troianorum invisum fuisse Iunoni, quia inlaturus est Minervam ob unius hominis delictum etiam eos quos amaverat perdidisse. relliquias ut stet versus geminavit l, nam in prosa reliquias dicimus. 'relliquias' autem 'Danaum' dupliciter et a Troianis et a Graecis dici possunt, utet nostro sequitur de vulnere sanguis” . atque inmitis achilli bene secundum Homerum segregat duces a populo. sic Aeneas in secundo post omnium casum Priami separavit interitum, utforsitan et Priami fuerint quae fata requiras” . inmitem autem dixit etiam circa extinctum crudelem. et ideo intulit Achillem praecipue, quod Aeneas cum Achille congressus sit et ut in quinto ait Neptuni beneficio liberatus. achilli propter ὁμοιοτέλευτον detraxit s litteram, quae plerumque pro sibilo habetur non solum necessitatis, sed etiam euphoniae causa: nam alibi ipse aitnec equis adspirat Achillis” : ut Sallustiusa principio urbis ad bellum Persi Macedonicum” . detrahitur autem tertiae declinationis genetivo. sane apud Sigeum Achillis statua fuisse dicitur, quae in lanna, id est in extima auris parte elenchum more femineo habuerit. hic apud Cretam insulam pemptus vocatus est, ut veteres auctores tradunt.

[31] arcebat prohibebat. significat autem et 'continet'. Enniusqui fulmine claro omnia per sonitus arcet” , id est continet.

[32] acti fatis] nulla Iunonis invidia est. acti fatis si odio Iunonis fatigabantur, quo modo dicit 'acti fatis'? sed hoc ipsum Iunonis odium fatale est. laborat enim Vergilius nihil Troianorum meritis, sed omnia fatis adscribere. est et alter sensus; nam fatum voluntatem legimus, utfatis Iunonis iniquae” , id est voluntate, ut hic intellegamus, agebantur fatis Iunonis, id est voluntate. vel 'fatis' pro malis, utnate Iliacis exercite fatis” . maria omnia circum in fine accentum ponimus contra morem Latinum: sed corruptio hoc facit; namque praepositio postposita corrupta est sine dubio.

[33] molis difficultatis. in sequentibus propriemiratur molem Aeneas” . Romanam condere gentem latenter ostendit hinc odium Iunonis Aeneam pertulisse, quod Romanae gentis auctor extabat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: