previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[529]

[530] certabant zeugma: potest et ad Latinos et ad Troianos referri.

[531] cavas patulas. densi pro 'tela densa'.

[533] flammam adfixit adfectate: debuit enim dicere, adfixit aut facem aut malleolum, non flammam. quae plurima vento gliscens et magna facta per ventum.

[534] haesit adesis non iam 'adesis', sed quos exedit adhaerendo, id est haesitans adedit vel adesos reddidit.

[535] malorum velle fugam honestissima elocutio.

[537] peste incendio, utet toto descendit corpore pestis” .

[541] unus subaudis 'et alter': nam non procedit 'unus Helenor et Lycus elapsi'. elapsi scilicet non mortem, sed turris ruinam.

[543] maeonio regi aut proprium patris nomen est, aut cognominem eum filio intellegamus, quia, ut supra diximus, cum filii vel patris nomen praemittitur et aliud tacetur, cognomines eos esse intellegimus. furtim sustulerat e stupro educaverat: hinc estet dulcia furta” .

[544] vetitisque ad Troiam miserat armis secundum Donatum 'vetitis fato', quia stare Troia diutius vetabatur; sed melius lege militari intellegimus, quia servi a militia prohibebantur: unde in Deiotariana purgat hoc Cicero, cum fuisset obiectum inter equites quos Deiotarus miserat Caesari, unum servum fuisse: Vergilium autem novimus trahere aliqua de historia. servos sane numquam militasse constat nisi servitute deposita, excepto Hannibalis tempore, cum post Cannense proelium in tanta necessitate fuit urbs Roma, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas.

[545] ense nudo id est stricto. 'ense levis' <levis> armaturae est; 'nudo' autem stricto vel sine vagina. parmaque inglorius Alba quasi tiro, ut diximus supra, quia picta arma iam probati in bellis habebant.

[548] ut fera quidam pardum significari volunt.

[553] longe melior lycus ergo et Helenor bonus. inter 'per', uthunc inter fluvio Tiberinus amoeno” .

[555] prendere saxa manu quia tunc alti non erant muri, sed ad impetum tantum repellendum, ut etiam Sallustius ostendit, ubi Sertorium umeris sublatum per muros ascendisse commemorat.

[556] cursu teloque secutus nimiam eius ostendit celeritatem, qui potuit telum missum consequi: nam hoc dicit, cum praemisso telo ad hostem venit: Statiuset emissum cursu conprendere telum” .

[558] revellit in verbo 'vello' facit in participio 'vulsus'.

[560] qualis ubi aut leporem pro 'qualiter'.

[561] pedibus iovis armiger uncis quia dicitur aquila in bello Gigantum Iovi arma ministrasse. quod tamen fingitur: nam, ut supra diximus, Iuppiter et Saturnus reges fuerunt. sed Iuppiter dum cum patre Saturno haberet de agris contentionem, ortum bellum est. ad quod egrediens Iuppiter aquilae vidit augurium. cuius cum vicisset auspicio, fictum est quod ei pugnanti tela ministraverit: unde etiam a felici augurio natum est, ut aquilae militum signa comitentur.

[562] quaesitum qui requiritur: nam praesens a passivo non habuit. et est hysteroproteron; nam post raptum requiritur: vel 'quaesitum' requirendum, ποθητόν. multis baLatibus id est cum multis balatibus.

[563] martius lupus aut cruentus, aut Marti dedicatus.

[564] aggere complent agger est cuiuslibet rei coacervatio, unde fossae aut valles possunt repleri. subaudiendum tamen 'alii'.

[566] ingenti fragmine montis supra dicti saxi exaggeratio est.

[567] lucetium solum hoc nomen est, quod dictum a Vergilio in nullo alio reperitur auctore. sane lingua Osca Lucetius est Iuppiter, dictus a luce, quam praestare hominibus dicitur. ipse est nostra lingua Diespiter, id est diei pater: Horatiusnamque Diespiter plerumque per purum” .

[569] hic iaculo bonus nescias de quo dixerit.

[570] cAenea turnus turnus ityn ut ait Luciliusbonum schema est, quotiens sensus variatur in iteratione verborum, et in fine positus sequentis sit exordium, qui appellatur climax” .

[572] pro turribus aut pro defensione turrium: aut sic magni, ut turres putares.

[573] hasta themillae Themillas Themillae, ut Aeneas Aeneae. 'levis' autem 'hasta' pro 'leviter veniens': unde et 'strinxerat' dixit, id est paululum vulneraverat, uttandem etiam magno strinxit de corpore Turni” .

[574] demens qui scutum quo se tuebatur, abiecit.

[575] alis pennis.

[576] laevo adfixa est lateri ostendit vulneris locum, quem ante suppresserat. sic in quartoinfixum stridit sub pectore vulnus” .

[577] spiramenta animae definitio pulmonum.

[579] pictus acu chlamydem hoc est habens chlamydem Phrygiam, utet Phrygiam Ascanio chlamydem” . et est figuratum 'pictus chlamydem'. ferrugine clarus hibera ferrugo coloris genus est, qui vicinus est purpurae subnigrae. 'Hibera' autem modo non Hispana, sed Pontica: nam Hiberia pars Ponti est inter Persidem et Armeniam, ubi optime colores diversi tinguntur, ut ostendit Horatius dicensherbasque quas Iolcos atque Hiberia mittit, venenorum ferax” .

[580] genitor quem miserat arcens ordo est 'stabat Arcentis filius Arcens in armis egregiis': nam non congruit ut huius filii praetermisso nomine, bis fiat patris commemoratio.

[581] symaethia circum flumina Symaethos fluvius est Siciliae, a rege Symaetho dictus, haud longe ab urbe Catinensi, circa quem sunt Palici dei, quorum talis est fabula: Aetnam nympham, vel, ut quidam volunt, Thaliam, Iuppiter cum vitiasset et fecisset gravidam, timens Iunonem, secundum alios ipsam puellam terrae commendavit, et illic enixa est: secundum alios partum eius. postea cum de terra erupissent duo pueri, Palici dicti sunt, quasi iterum venientes: nam πάλιν ἵκειν est iterum venire. hi primo humanis hostiis placabantur, postea quibusdam sacris mitigati sunt et eorum inmutata sacrificia. ideo ergo 'placabilis ara', quia mitigata sunt eorum numina. Palicos nauticos deos Varro appellat. alii dicunt Iovem hunc Palicum propter Iunonis iracundiam in aquilam commutasse. alii Vulcani et Aetnae filium tradunt. sed incertum ex qua recondita historia Arcentem istum induxerit: neque enim sine ratione vel lucus Martis appositus est. et quid homo Siculus in hoc bello facit, quem nusquam supra cum Aenea dicit ad Italiam pervenisse?

[585] liquefacto tempora plumbo diffidit plumbum enim iactum nimio rotatu et aeris calore dissolvitur: Statiuset arsuras caeli per inania glandes” .

[586] porrectum extendit harena intellegimus eum cecidisse trans murum. dicendo autem 'multa' ostendit corporis proceritatem.

[587] tum primum bello hoc loco puerum ideo poeta fecit armari, quia legit in historia pueros de bellis gloriam reportasse: filium Marci Drusi annorum sedecim; Crispini filium Crispinum in Corsica, cum fugeret exercitus Spurii Carvilii consulis, bellum restituisse; apud Soram bello Italico ab Herennio puerum in aciem eductum, a quo hostem occisum spoliatumque; Lucii Tarquinii filium, quem ob hoc pater aurea bulla praetextaque donavit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: