previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[531]

[532] velocem interea licet 'interea' particula negotia semper praeteritis futura coniungat, tamen abruptus est et vituperabilis transitus. habet autem tales transitus et in superioribus libris et in sequenti praecipue, ubi Iuppiter appellat Iunonem. opim 'Opim' quando dicimus, nympham significamus; si autem dicamus 'opem', auxilium intellegimus: TerentiusIuno Lucina fer opem; serva me, obsecro” ; 'opes' vero numero plurali censum accipimus: nam 'Ops' Terra est, uxor Saturni, quam Graeci Rheam vocant. sane hoc nomen ipsius Dianae fuisse, ab Ephesiis dedicato templo ei inpositum, Alexander Aetolus, poeta, in libro qui inscribitur Musae, refert: quod hoc loco peritissimus antiquitatis poeta sociae eius inposuit. quidam dicunt Opim et Hecaergen primas ex Hyperboreis sacra in insulam Delum occultata in fascibus mergitum pertulisse. alii putant Opim et Hecaergon nutritores Apollinis et Dianae fuisse: hinc itaque Opim ipsam Dianam cognominatam, quod supra dictum est, Apollinem vero Hecaergon; vel quodproxima luna quae Diana terris facile conspiciat quoniam vita i vocali ecaergas sola ΤΟ ΤΟΥ ΚΑΕΝΙΙΕΣ3ΤΙ ΜΕΚΡΟΜΕΝ hoc e longinquo. alii a latone caeptos non adducatus: et ideo poetam Triviae custodem Opim induxisse.

[534] tristes voces habitum futurae orationis ostendit.

[535] ore dabat pleonasmos. bellum ad crvdele camilla uno verbo exitum rei docuit.

[536] o virgo quidam ad Camillam referunt, quia ineptum putant praesenti Opi dicere 'o virgo'. 'o' autem interiectio est. nostris nequiquam cingitvr armis 'nostris' quibus utraque gaudemus: ut etiam ipsa habeat causam doloris et maioris iracundiae. et 'cingitur' nolunt quidam esse passivum: neque enim ab alio cingitur: sed ita, quemadmodum dictum estfulvique insternor pelle leonis” .

[537] cara mihi ante alias ante omnes cara, omnium carissima, uto felix una ante alias” . neque enim novus iste dianae venit amor firmiores enim sunt antiquiores amicitiae: Terentiusper amicitiam, quae coepta a parvulis cum aetate adcrevit simul” , Iuvenalisille excludatur amicus iam senior, cuius barbam tua ianua vidit” .

[539] pulsus ob invidiam scilicet crudelitatis; nam sequiturneque ipse manus feritate dedisset” . viresque superbas quibus superbe [viribus] utebatur.

[540] antiqua nobili urbe; nam 'hoc Privernum' dicitur. metabus nomen sumptum de historia: Metabus enim fuit dux Graeci agminis, qui iuxta Hadriaticum mare urbem Metapontum condidit.

[543] nomine casmillae Statius Tullianus de vocabulis rerum libro primo ait dixisse Callimachum apud Tuscos Camillum appellari Mercurium, quo vocabulo significant deorum praeministrum, unde Vergilius bene ait Metabum Camillam appellasse filiam, scilicet Dianae ministram: nam et Pacuvius in Medea cum de Medea loquereturcaelitum camilla exspectata advenis, salve hospita” . Romani quoque pueros et puellas nobiles et investes camillos et camillas appellabant, flaminicarum et flaminum praeministros.

[544] ivga longa id est longe posita, remotiora: Sallustiuset Metello procul agente, longa spes auxiliorum” , id est longe posita.

[545] solorum nemorum desertorum: Terentiusvenit meditatus aliunde ex solo loco” , item ipsenonne hunc abici oportet in solas terras?”

[547] fugae medio dum fugit, inter fugam: nam figuratum est, utlaurus erat tecti medio” .

[548] imber ruperat impetum pluviae ostendit.

[550] caroque oneri timet Anacreon φόρτον Ἔρωτος, id est onus amoris, etpariter comitique onerique timentem” .

[551] vix haec sententia sedit ideo 'vix', quia naturale est, ut, quotiens simul multa cogitamus, vix aliquid conprobemus: unde vera distinctio est 'omnia secum versanti subito'.

[553] et robore cocto aut antiquam hastam fuisse significat: nam multi temporis aliquid coctum vocatur: Horatiusplerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem” , item Persiusut ramale vetus vegrandi subere coctum” : aut re vera 'cocto robore': hastae enim igni plerumque durari consuerunt, ut facilius corticem demittant.

[554] hvic 'huic' scilicet telo 'natam inplicat'. Probus de hoc loco ἀπίθανον πλάσμα. libro liber dicitur interior corticis pars, quae ligno cohaeret: alibialta liber aret in ulmo” . unde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum chartae vel membranae de libris arborum volumina fiebant, id est conpaginabantur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: