[724]
[725] non nullis id est non neglegentibus: nam litotes figura est. vult enim dicere: non leviter Iuppiter intuebatur ista certamina. ideo et adiecit 'observans oculis', id est intente aspiciens: Plautus “observato, quam blande suppalpatur mulieri” (Am. 507).
[730] instigat vocibus alas incitat et inritat ad reditum: primum enim est, ut fugere desinant, post ut in hostes impetum faciant.
[731] nomine quemque vocans per hoc extrema necessitas indicatur. reficitque id est restituit.
[732] quis metus dolentis, non interrogantis: id est qualis, quantus, qui viros etiam feminam timere compellit? unde paulo post 'quae tanta animis ignavia venit? femina palantes agit'. o numquam dolitvri id est stulti: stultus enim est quisquis iniuria non movetur. et bene 'numquam', siquidem antea saevitiam Mezentii pertulerunt nec se ulti sunt, nunc praebent terga mulieri et ne hinc quidem commoventur dolore. non nulli tamen 'dolorem' studii alicuius ardorem et promptam gloriae cupiditatem veterum more dictum tradunt, ut Graeci πόνον appellant.
[734] atque haec agmina δεικτικῶς, id est multitudinem tantam, hoc est magnam.
[735] inrita id est inertia, quae nos ulcisci minime valent.
[736] at non in venerem segnes latenter hoc dicit: fugitis mulierem, quia armata est; alias primi ad hunc curritis sexum. nocturnaque bella coitum: alibi “et siquando ad proelia ventum est” .
[737] curva tibia symphoniacorum. bacchi autem ideo, quia apud veteres ludi theatrales non erant, nisi in honorem Liberi patris. hanc tibiam Graeci πλαγίαυλον vocant, Latini vascam tibiam: et est Dionysia, cum maxime ea saturi utantur.
[738] expectate pro 'expectatis', modum pro modo posuit.
[739] hic amor hoc studium per parenthesin dictum est; nam ordo est 'pocula mensae dum sacra secundus aruspex nuntiet'. secvndus harvspex pro 'secunda sacra', id est prospera: sicut e contrario Homerus μάντι κακῶν, id est malorum divine.
[740] in altos lucos illic enim epulabantur sacris diebus. mire autem vocet hostia pro 'ut ad hostiam conveniatis'.
[741] moriturus et ipse moriturus animo: nam moriturus non est. quod autem ait 'et ipse', aut ad Camillam, aut ad Venulum respicit.
[742] turbidus id est terribilis.
[743] dereptumque ab equo dextra complectitur hostem hoc de historia tractum est: namque Gaius Iulius Caesar, cum dimicaret in Gallia et ab hoste raptus equo eius portaretur armatus, occurrit quidam ex hostibus, qui eum nosset, et insultans ait 'caesar, caesar', quod Gallorum lingua 'dimitte' significat: et ita factum est ut dimitteretur. hoc autem ipse Caesar in ephemeride sua dicit, ubi propriam commemorat felicitatem. est et alia huius rei historia: Varro enim cum de suo cognomine disputaret, ait eum qui primus Varro sit appellatus, in Illyrico hostem, Varronem nomine, quod rapuerat et ad suos portaverat, ex insigni facto vocabulum meruisse.
[745] tollitur in caelum clamor rei scilicet admiratione.
[748] rimatur inquirit, ut “rimanti telum ira facit” .
[750] exit evitat, ut “atque oculis vigilantibus exit” in quinto.
[751] utque volans alte raptum Homerica comparatio. et utrum 'alte volans', an 'alte raptum', an 'alte fert'?
[756] luctantem rostro magna brevitate rem descripsit.
[758] ducis exemplum eventumque secuti et virtutem, et felicitatem: 'exemplum', quod coepit; 'eventum', quod prospere.
[759] maeonidae Lydii, ut “o Maeoniae delecta iuventus” .
[760] arte dolo, ut “arte Pelasga” .
[762] qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, hac arrvns subit ut etiam supra diximus, ita poeta loquitur, ut aliquibus locis det suspicionem, quod Arruns de Turni partibus fuerit: namque et in Camillam impetum facit, et cum ipsa rursus recedit: quod nisi de socio non procedit. Donatus etiam dicit, esse manifestum signum socium ei fuisse, quod Apollinem Soractis invocat montis, de quo Turno auxilia constat venisse: licet possit fieri, ut alterius loci homo alterius loci invocet numen. item ad argumentum vocat “patrias remeabo inglorius urbes” : quod etiam de hoste procedit, nam superare feminam nullam constat esse virtutem: aut quia nec gloriari poterat, si Camillam earundem partium occidisset, ut, quod supra dictum est, videatur eam invidia peremisse, quod viris praeripiat gloriam et sola nobiliter pugnet Camilla.
[767] circvitum proprie: nam circumire insidiantum est: unde est “nec gregibus nocturnus obambulat” . certam hastam inevitabilem: unde est e contra “et incertam excussit cervice securim” , id est infirmam, evitabilem.