[484]
[487] ingentique manu magna multitudine. malum 'malus', arbor navis, generis est masculini: Horatius “nec malus celeri saucius Africo” . et dictus est malus, vel quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur.
[488] traiecto extento: unde transenna dicitur extentus funis: Sallustius “machinato strepitu transenna corona in caput inponebatur” .
[489] quo in quam: nam ponit adverbia pro nominibus, ut “genus unde Latinum” .
[491] clamore secundo sicut supra dixit “magnoque virum se murmure tollit” .
[493] quem modo id est nuper: nam ut supra diximus, victor fuit duorum. Urbanus vero dicit 'modo' propemodum, paene: nam secundus fuit. alii 'victor' voti compos volunt, ut “rapidusque rotis insistere victor” : optaverat enim ne rediret extremus, ut “hoc vincite cives” .
[496] clarissime frater pandare notissime, qui fuit Lycaonis filius. Pandarus autem [qui] secundum Homerum Minervae persuasione certamen singulare Menelai et Paridis, cum in eo esset ut Paris vinceretur, iacto telo diremit, quo Menelaum vulneravit. ivssus a Minerva.
[498] subsedit acestes hoc est remansit: 'Acestes' autem pro 'sors Acestis': nec enim proferebatur sors quae remanserat sola. aut certe 'subsedit', delituit: unde et subsessores vocantur qui occisuri aliquem delitescunt: de quo verbo plenius dicturi sumus illo versu “devicta Asia subsedit adulter” .
[500] flexos incurvant mutatione usus est: nam 'curvos inflectunt' debuit dicere.
[501] pro se quisque viri pro qualitate roboris sui.
[503] diverberat avras scindit.
[504] arbore mali sic dixit, ut “lustrat Aventini montem” .
[505] exterrita pinnis timorem suum pinnis significans: singula enim animalia habent signa, quibus indicant suum timorem: unde ipse de lupo “caudamque remulcens subiecit pavitantem utero” , item de Caco “turbatumque oculis” : hominum enim timorem primi indicant oculi.
[506] omnia plavsu alii pinnarum dicunt, sed melius est, spectantum favore: illud enim est incredibile.
[507] adducto arcu telum tetendit hypallage est: nam adducitur telum et arcus intenditur.
[509] miserandus qui perfecta re difficiliore victoria caruit.
[511] innexa pedem innexum pedem habens.
[513] tum deinde. et est adverbium ordinis: nam 'tunc' temporis est. arcu contenta parato t. t. contento arcu tela tenens parata.
[514] in vota vocavit nam apud Lycios colitur quasi heros.
[516] nigra sub nube id est alta.
[517] vitamque reliquit in astris unde sumpserat vitam, ut “hinc hominum pecudumque genus, vitaeque volantum” . sane sciendum hunc totum locum ab Homero esse sumptum: unde inanis est vituperatio Aeneae, quod suspenderat avem maternam. nam et res est translata simpliciter: et quamcunque suspendisset avem, in hanc incideret vituperationem: nulla enim avis caret consecratione, quia singulae aves numinibus sunt consecratae. quamquam Urbanus dicat, matrem citius potuisse placari.