[344]
[349] certa firma. certa manent pueri ut diximus supra, quia παῖδες dicuntur.
[350] me liceat 'liceat me miserari': nam non 'me liceat', sed 'mihi liceat' dicimus. casus adlusit, a cadendo.
[351] tergum pellem. mutavit more suo: nam 'tergus' debuit dicere.
[352] onerosum plus est quam si 'oneratum' diceret, sicut et 'sceleratum' et 'scelerosum'.
[355] qui lavde coronam virtute: a sequenti quod praecedit.
[356] fortuna bene dolum suum excusat.
[358] optimus olli aut ei adrisit: aut 'olli iussit efferri'. sane congrue arma dat iuveni.
[359] didymaonis artes laus ab artifice, ut “divinum opus Alcimedontis” .
[360] neptuni sacro danais de p. r. 'Danais' a Danais. et intellegimus hoc ad Aeneam transisse per Helenum.