[295]
[297] et maia genitum Mercurium. et est periphrasis. Cicero in libris de deorum natura plures dicit esse Mercurios: sed in deorum ratione fabulae sequendae sunt, nam veritas ignoratur. simul allusit poeta, quia per caduceatores, id est internuntios, pax solet fieri. maia genitum demittit ab alto] quod deo opus erat, ut hostes Poeni auctori Romani nominis placarentur Aeneae. quidam sane quattuor Mercurios dicunt: unum Iovis et Maiae filium, alterum Caeli et Diei, tertium Liberi et Proserpinae, quartum Iovis et Cyllenes, a quo Argus occisus est, quem ipsum ob hanc causam Graecia profugum Aegyptiis litteras demonstrasse perhibent.
[298] ut terrae propter illud quod sequitur “hospitio prohibemur harenae” . pateant propter illud “cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis” . non nulli sane 'pateant' pacatae sint accipiunt, ut Sallustius “simul immanis hominum vis multis e locis invasere patentes tum et pacis modo effusas” ; hic enim habitus pacis. et in Catilina “cuncta maria terraeque patebant” . sic enim contra cum dicitur 'clausa omnia' bellum significatur, ut ipse “quae moenia clausis ferrum acuant portis” .
[299] hospitio ad hospitium. ne fati nescia dido non sui: nam si sciret exitum suum, multo magis vetaret: sed 'fati' dixit voluntatis Iovis, sicut “fatis Iunonis iniquae” . aut certe fati Troianorum, qui non sponte, sed necessitate ad Africam venerant, quod utique ignorabat Dido. illo enim tempore invadendarum terrarum causa fuerat navigatio, ut Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum: quod etiam excusant Troiani “non nos aut ferro Libycos populare penates venimus” . ergo hoc agitur, ut discat Dido eos ad Italiam tendere. quomodo ergo se iungit Aeneae? sed furoris illud est, non consilii. nam nec sacerdotibus haec dicentibus credidit. unde est “quid vota furentem, quid delubra iuvant?”
[300] volat ille per aera similis hic festinatio Mercurii est, ut supra Neptuni. in quarto et “talaria nectit” et “virgam capit” et plus moratur.
[301] remigio alarum translatio reciproca, ut supra diximus; nam alibi “velorum pandimus alas” . citus pro cito, adverbium temporis in nomen deflexum. et bene hoc de Mercurio; cum enim alia signa tarde ad ortus suos recurrant, Mercurius octavo decimo die in ortu suo invenitur. poeni ἀντίστοιχον est quasi phoeni.
[303] volente deo Mercurio vel Iove. in primis praecipue.
[304] in teucros pro Teucris, ut diximus. alibi 'in Teucros' adversum Teucros, ut “absumptae in Teucros vires” .