[371]
[372] o dea perseverat in opinione sua, ita tamen, ut et illius orationi aliquando concedat: nam paulo post ait 'si vestras forte per aures Troiae nomen iit'. aut certe illud est, quia superius dixerat 'an nympharum sanguinis una', quae non omnia sciunt; ab origine a raptu Helenae. pergam perseverem, hoc est universa dicam.
[373] annales inter historiam et annales hoc interest: historia est eorum temporum quae vel vidimus vel videre potuimus, dicta ἀπὸ τοῦ ἱστορεῖν, id est videre; annales vero sunt eorum temporum, quae aetas nostra non novit: unde Livius ex annalibus et historia constat. haec tamen confunduntur licenter, ut hoc loco pro historia inquit 'annales'. ita autem annales conficiebantur: tabulam dealbatam quotannis pontifex maximus habuit, in qua praescriptis consulum nominibus et aliorum magistratuum digna memoratu notare consueverat domi militiaeque terra marique gesta per singulos dies. cuius diligentiae annuos commentarios in octoginta libros veteres retulerunt, eosque a pontificibus maximis a quibus fiebant annales maximos appellarunt: unde quidam ideo dictum ab Aenea 'annales' aiunt, quod et ipse religiosus sit et a poeta tum pontifex inducatur.
[374] clavso more poetico, qui dicunt caelum per noctem claudi, aperiri per diem: unde est “porta tonat caeli” et “considunt tectis bipatentibus” . componet finiet, ut “oblato gaudens componi foedere bellum” et “<non> nostrum inter vos tantas conponere lites” . alibi pro disponere, ut “nec conponere opes norant” , alibi pro coniungere, ut “conponens manibusque manus” , alibi pro conparare, ut “sic parvis conponere magna solebam” , alibi pro fundare, ut “nunc placida conpostus” . vesper proprie stella est, cum autem 'vesperi' dicimus, adverbium temporis est. et sciendum quia omnia nomina, quae de Graecis in os exeuntibus ad nos transeunt, apud nos aut in us tantum exeunt, ut ΔΗΛΟC Delus, aut in er, ut ἀγρὸς ager, aut in utrumque, ut Εὔανδρος Euandrus Euander
[375] Troia antiqua nobili, venerabili, more suo: alibi “terra antiqua” , id est nobilis; nec enim esse poterat nova. item “templa dei saxo venerabar structa vetusto” . aut certe cara, et hoc ideo, quia dixit 'quibus aut venistis ab oris'. si vestras forte per avres cum apud deam sciat se loqui, cur ait 'si vestras per aures'? et 'forte' hic aliqua ratione.
[377] forte sva casu suo, id est quo solet. 'forte' autem nomen est a nominativo fors, ut Terentius “fors fuat pol” . ipse alibi “quoniam fors omnia versat” . libycis iam scit; audivit enim 'sed fines Libyci'. appulit oris figura supra dicta.
[378] sum pius Aeneas non est hoc loco arrogantia, sed indicium. nam scientibus aliquid de se dicere arrogantia est, ignotis indicium. aut certe heroum secutus est morem, quibus quam mentiri turpe fuerat, tam vera reticere. denique Vlixes in Homero ait suam famam ad caelum usque venisse: unde et iste 'fama super aethera notus'. aut certe vetuste pietatem pro religione posuit. Sallustius in Catilina “verum illi delubra deum pietate, domus suas gloria decorabant” . Plautus in Pseudolo “non potest pietati obsisti huic ututi res sunt ceterae, deos quidem, quos maxime est aequum metuere, eos minimi facit” (Ps. 268-269). sane 'pius' potest esse et purus et innocens et omni carens scelere. piare enim antiqui purgare dicebant; inde etiam piamina, quibus expurgant homines, et qui purgati non sunt impii. raptos qui ex hoste penates hoc est sum pius. ex hoste penates optima locutio est, plusque significat de pluralitate ad singularitatem transire, ut 'venor multis canibus' et 'multa cane'. ut Horatius “aut trudit acres hinc et hinc multa cane apros in obstantes plagas” . sane de diis penatibus licet varias opiniones secutus sit Vergilius, omnes tamen diversis locis complexus est: nam alii, ut Nigidius et Labeo, deos penates Aeneae Neptunum et Apollinem tradunt, quorum mentio fit “taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo” . Varro deos penates quaedam sigilla lignea vel marmorea ab Aenea in Italiam dicit advecta, cuius rei ita Vergilius meminit “effigies sacrae divum Phrygiique penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram” . idem Varro hos deos Dardanum ex Samothraca in Phrygiam, de Phrygia Aeneam in Italiam memorat portavisse. alii autem, ut Cassius Hemina, dicunt deos penates ex Samothraca appellatos θεοὺς μεγάλους, θεοὺς δυνατοὺς, θεοὺς χρηστούς. quorum diversis locis ita meminit “natoque penatibus et magnis dis” , hoc est θεοὺς μεγάλους, et iterum “Iunonis magnae primum. dominamque potentem” τοὺς δυνατούς, et “bona Iuno” τοὺς χρηστούς. ecce ergo diversis locis omnia tria conplexus, quae omnia locis suis dicentur.
[380] Italiam quaero hoc loco distinguendum est; nam si iunxeris 'patriam', non procedit. patria enim, id est civitas, in provincia esse potest, non tamen ut ipsa provincia patria sit: licet in Sallustio lectum sit “Hispaniam sibi antiquam patriam esse” ; sed illic ad laudem pertinet, non ad veritatem. tria ergo dicit: provinciam quaero, hoc est 'Italiam'; 'patriam', hoc est Corythum, Tusciae civitatem, unde Dardanus fuit; 'genus ab Iove' ideo, quia ex Electra et Iove Dardanus Iasiusque nati sunt, Dardanus autem auctor est Troiae. et bene ad tria interrogata respondet, qui esset, unde venisset, quo tenderet. alibi de ipsa Italia Aeneas “hic domus, haec patria est” . melius sic distinguitur 'Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo': ut mihi sit Italia patria, Iovis genus efficit, propter Dardanum scilicet.
[381] phrygium aequor id est Hellespontum. conscendi bene 'conscendi' secundum physicos, qui dicunt terram inferiorem esse, quia omne quod continetur supra illud est quod continet: unde est “humilemque videmus Italiam” .
[382] matre dea monstrante viam hoc loco per transitum tangit historiam, quam per legem artis poeticae aperte non potest ponere. nam Varro in secundo divinarum dicit “ex quo de Troia est egressus Aeneas, Veneris eum per diem cotidie stellam vidisse, donec ad agrum Laurentem veniret, in quo eam non vidit ulterius: qua re terras cognovit esse fatales” : unde Vergilius hoc loco 'matre dea monstrante viam' et “eripe, nate, fugam” , item “nusquam abero” et “descendo ac ducente deo” et “iamque iugis summae surgebat lucifer Idae” . quam stellam Veneris esse ipse Vergilius ostendit “qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignes” . quod autem diximus eum poetica arte prohiberi, ne aperte ponat historiam, certum est. Lucanus namque ideo in numero poetarum esse non meruit, quia videtur historiam composuisse, non poema. data fata secutus scilicet a Iove.
[383] conuvlsae undis evroque supersunt aut 'convulsae undis Euroque', aut 'supersunt undis Euroque'. 'convulsae' autem ideo, quia habes supra “laxis laterum compagibus” .
[384] ignotus deest 'quasi'; nam contrarium est quod dixit 'fama super aethera notus'. facit autem hoc frequenter Vergilius, ut hanc particulam subtrahat, ut “at medias inter caedes exultat Amazon” , quasi Amazon; nam Vulsca fuit. peragro per habet accentum; nam 'a' longa quidem est, sed non solida positione; muta enim et liquida quotiens ponuntur metrum iuvant, non accentum.
[385] evropa atque asia pulsus aut orbem in tres partes divisit et absolutum est, quia in Africa positus, quae orbis pars tertia est: aut si Europam tantum et Asiam intellegimus, ut Africa in Europa sit, invidiose locutus est, ut supra Venus “cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis” , quasi cum indignatione dicat, per Troiam Asia careo, per Italiam Europa. denique non passa Venus eius interrupit querelas. sane Europa Agenoris filia, a qua pars orbis nominata est.
[386] dolore est aut narrantis Aeneae, aut certe suo dolore; aequum enim est malis filii etiam ipsam moveri.