[167]
[168] explorant confirmant. pontesque qui fiunt in muris angustioribus, ut sit facilior transitus ad divisas muri partes. propugnacula pilas murorum.
[171] rectores ivvenum legitur et 'iuveni': si 'iuveni', Ascanio; si 'iuvenum', magistros militum accipe.
[172] sortita periclum aut sorte divisa ad defensionem pericli: aut par timens periculum, quod quisque experiretur.
[173] quod cuique tuendum est exercet unusquisque vices ad id quod accipit tuendum.
[175] ida venatrix a plerisque Ida mater Nisi accipitur, quia dixit 'venatrix': nam si montem volueris accipere, abusive Idam venatricem dictam intellege, pro 'venationibus abundantem': nam 'venatrix' est proprie quae venatur, non quae venationibus abundat. aut 'venatrix' pro his qui in ea venantur, ut “domitrixque Epidaurus equorum” .