[457]
[459] iam rebus luce retectis supra “et rebus nox abstulit atra colorem” .
[461] cogit quisque svos scilicet comites; nam plenum est 'aeratasque acies'.
[462] acvunt rumoribus iras quia duo ausi sunt per eorum castra transire.
[465] evryali et nisi volunt non nulli clamorem esse militum; sed melius hoc a poeta dictum accipimus—nam Rutuli eorum non noverant nomina—ut sit 'quin etiam capita Euryali et Nisi praefigunt in arrectis hastis et cum magno clamore comitantur'.
[466] murorum in parte sinistra aliud agens situm castrorum ostendit. praeterea et prooeconomia est, quia postea castris per fluvium Turnus evadit.
[467] cingitur amni 'amne' debuit dicere: numquam enim bene in 'i' exeunt nisi quae communis sunt generis, ut 'docilis' 'agilis'; sed ideo ausus est ita ponere ablativum, quia, ut supra diximus, apud maiores hic et haec amnis dicebatur.
[468] tenent fossas tuentur, defendunt.
[470] nota nimis miseris hoc plus commovebantur: quoniam etiam abscisi vultus necdum agnitionis amiserant notas.
[471] pinnata quidam volunt ideo hic Famam pinnatam a poeta inductam, quia tumultum et res adversas nuntiet, ut illud tangere videretur, quod qui bellum nuntiaret pinnatas litteras diceretur adferre.