[493]
[495] deiphobum vidit qui Helenam duxerat mortuo Paride: ad cuius domum primum ire necesse erat, ubi fuerat causa bellorum, ut “iam Deiphobi dedit ampla ruinam, Vulcano superante, domus” . lacerum pro 'laceratum', id est habentem ora lacerata.
[496] populata vastata, deformia sublatis auribus. truncas truncatas.
[497] inhonesto foedo, deformi, turpi, ut Terentius “illumne obsecro inhonestum senem, mulierem?”
[498] pavitantem ne agnosceretur timentem. tegentem tegere volentem: nam truncatis manibus quid tegebat? 'tegere' autem est celare, ut e contra 'nudare' est indicare, ut “traiectaque pectora ferro nudavit” .
[499] notis vocibus amicalibus.
[501] optavit sumere elegit ut sumeret. de te pro 'in te'.
[505] rhoeteo in litore ubi erat asylum Aiacis, sicut in Sigeo Achillis. et bene illic, quasi ubi tutus esse potueram. sane Rhoeteium dicitur, et fecit Rhoeteum, sicut est Cytherea pro Cythereia.
[507] et arma depicta scilicet. servant tenent. te pro tuum corpus, ut “nunc me fluctus habet” .
[510] omnia deiphobo solvisti quia constituto tumulo manes vocavit. funeris umbris sepulturae meae umbris: nam funus illic esse non potuit, ubi ne cadaver quidem fuerat.
[511] fata mea et scelus exitiale lacaenae secundum mathematicos, qui dicunt etiam inimicitias ex fato descendere: unde ista coniunxit, fatum et scelus Helenae, per quam illi mors contigit.
[512] monumenta sermo est medius, dictus ab eo quod moneat mentem: unde est hic de malis, e contra in tertio “manuum tibi quae monumenta mearum sint puer” .
[514] egerimus 'ri' metri necessitate corripuit. meminisse necesse est Cicero “cui placet obliviscitur, cui dolet meminit” . ergo quia dolet, meminerit necesse est.
[515] fatalis mortifer, ut “fatiferumque ensem” . super ardva venit pergama aut quod in arce est positus: aut quia deiectis muris supra tractus est.
[516] gravis gravidus, ut “graves temptabunt pabula fetas” . supra autem dixerat “feta armis” .
[517] evantis euantis Phrygias: aliter non stat versus. 'euantes' autem bacchantes a Libero, qui Euan dicitur. 'chorum' autem ait multitudinem in sacra collectam.
[518] circum ducebat divisit in duos versus unam partem orationis, sed ideo, quia est composita. lyrici vero etiam incompositam partem orationis in duos dividunt versus.
[520] confectum curis atqui vacaverat gaudiis; sed illud ostendit quod ait Statius “stant veteres ante ora metus” : nam curae ferebantur suo impetu ex pristino bellorum tumultu. alii hanc ipsam curam volunt, quod habebat coniugem perniciosam maritis: unde sequitur 'egregia interea coniunx' per ironiam.
[525] vocat menelaum et limina pandit ante pandit et sic vocat, ut “subeunt luco fluviumque relinquunt” .
[526] id magnum sperans fore munus amanti putavit se vitia praeterita praesentibus posse celare: quod etiam sequens indicat versus.
[529] aeolides Vlixes, qui ubique talis inducitur: nam Anticliae filius est, quae ante Laertae nuptias clam cum Sisypho, Aeoli filio, concubuit, unde Vlixes natus est. hoc ei et in Ovidio Aiax obicit “et sanguine cretus Sisyphio” . alii Oeliden legunt, de quo nusquam legimus.
[531] vicissim quia ipse narraverat.
[532] pelagine venis erroribus actus?? non ad inferos, sed ad locum, in quo inferorum descensus est, id est ad Avernum, si intra terram sunt inferi. alii altius intellegunt: qui sub terra esse inferos volunt secundum chorographos et geometras, qui dicunt terram σφαιροειδῆ esse, quae aqua et aere sustentatur. quod si est, ad antipodes potest navigatione perveniri, qui quantum ad nos spectat, inferi sunt, sicut nos illis. hinc est quod terram esse inferos dicimus, quamquam illud sit, quia novem cingitur circulis. Tiberianus etiam inducit epistolam vento allatam ab antipodibus, quae habet “superi inferis salutem” : qua occasione tractat reciprocum hoc quod diximus supra. nam prudentiores etiam animas per μετεμψύχωσιν dicunt ad alterius climatis corpora transire, nec in eo orbe versari in quo prius fuerunt: unde ait Lucanus “regit idem spiritus artus orbe alio: longae, canitis si cognita, vitae” (1.456). sciendum tamen hoc Homericum esse: nam etiam illic Elpenor similiter Vlixem interrogat.
[534] sine sole domos non est contrarium “solemque suum sua sidera norunt” : illud enim de campis Elysiis dicit.