[147]
[150] haec fontis stagna numici ista iam ab incolis discuntur. quod autem ait 'stagna' verum est: nam Numicus ingens ante fluvius fuit, in quo repertum est cadaver Aeneae et consecratum. post paulatim decrescens in fontem redactus est, qui et ipse siccatus est sacris interceptus: Vestae enim libari non nisi de hoc fluvio licebat.
[152] ordine ab omni ex omni qualitate dignitatum: quod apud Romanos in legatione mittenda hodieque servatur.
[153] avgusta ad moenia augurio consecrata. hinc paulo post illud est 'tectum augustum, ingens'. et nisi in augusto loco consilium senatus habere non poterat: unde templum Vestae non fuit augurio consecratum, ne illuc conveniret senatus, ubi erant virgines; nam haec fuerat regia Numae Pompilii: ad atrium autem Vestae conveniebat, quod a templo remotum fuerat.
[157] fossa sulco. et sunt ista reciproca; nam et sulcum ponit pro fossa, ut “ausim vel tenui vitem committere sulco” , id est fossa.
[158] moliturque locum praeparat. primasque in litore sedes ideo 'primas', quia imperium Lavinium translaturus est. et sciendum civitatem, quam primo fecit Aeneas, Troiam dictam secundum Catonem et Livium: quod et ipse dicit “nec te Troia capit” .
[159] castrorum in morem brevem scilicet. pinnis atque aggere muro, in quo pinnae sunt. et est synecdoche. 'aggere' autem fossa.
[160] iamque iter emensi turres et t. l. hypermetrus versus.
[161] muroque subibant alibi per accusativum, ut “Aeneae subiit mucronem ipsumque morantem sustinuit” . et hoc secundum naturam est, nam 'it sub mucronem' dicimus: per dativum enim figuratum est.
[162] pueri et primaevo flore ivventus bene Romanae militiae exprimit morem; nam post pubertatem armis exercebantur et sexto decimo anno militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant. nec est contrarium “longa populos in pace regebat” : nam licet in pace essent, exercitium tamen vigebat armorum.
[163] domitantque in pulvere currus equos sub curribus domitant.
[164] acres arcus fortes. et est κατάχρησις: nam acrimonia mentis est. lenta mollia. ictu iaculatione.
[167] ingentes ex stupore nuntii laus ostenditur Troianorum. et bene novitatis ostendit opinionem: ingentes enim esse quos primum videmus opinamur. reportat aut 're' vacat, aut 're' pro 'ad' posuit, ut sit 'adportat'.
[168] intra tecta vocari dissentit hoc loco a Romana consuetudine. nam legati si quando incogniti venire nuntiarentur, primo quid vellent ab exploratoribus requirebatur, post ad eos egrediebantur magistratus minores, et tunc demum senatus ab eis extra urbem postulata noscebat, et ita si visum fuisset, in urbem admittebantur. sed hoc Vergilius non sine ratione praetermisit: Latinum namque memorem vult esse responsi et avidum satis ad externos videndos, per quos ei promittebatur felicitas.
[169] solio medius consedit ut supra diximus, solium est veluti armarium de uno ligno factum ad regum tutelam, secundum alios a soliditate dictum, secundum Asprum per antistichon, [quod solum id est unum capit] quasi sodium a sedendo: nam et sella quasi sedda dicta est.