[745]
[747] cursumque recusant scilicet genua, quae inpediebat vulnus inlatum sagitta. sane perite facit, ut gladio non utatur Aeneas, sed hasta eminus dimicare contendat, quia inpediente vulnere nec sequi poterat nec in ictum consurgere: unde est “hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta” .
[749] inclusum flumine comparatio Apollonii. alterutro 'inclusum', aut flumine aut formidine: aut duobus inclusum; infra enim ait 'insidiis et ripa territus alta', ut insidias pro formidine, ripam pro flumine posuerit.
[750] cervum aut puniceae utrum figurate 'cervum instat': an potius cervum nanctus alioquin instat? puniceae saeptum formidine pennae Lucanus “claudit odoratae metuentis aera pennae” (4.438).
[751] venator canis pro 'venaticus'.
[752] insidiis pennarum scilicet.
[753] vividus umber acerrimus Tuscus: nam Umbria pars Tusciae est. sane Umbros Gallorum veterum propaginem esse Marcus Antonius refert: hos eosdem, quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerunt, Ὀμβρίους cognominatos. fugitque vias figura, ut 'campum currit, mare navigat'.
[754] iam iamque tenet ita ut videtur intuentibus: et hi duo versus verbum ad verbum sunt translati de Apollonio. sane summa brevitate rem elocutus est.
[755] tum vero exoritur clamor quidam quaerunt, an iam recessum sit his versibus a comparatione. sed non dubie videtur.
[758] increpat obiurgat, incusat, ut “aestatem increpitans seram” .
[759] efflagitat ensem cum clamore deposcit.
[761] terretque trementes quis enim saucium non timeret instantem, cum eum integer fugeret? et bene terret eos, apud quos terror eius habetur: et alibi “ne me terrete timentem” .
[764] ludicra praemia vilia, digna ludo. haec apud antiquos ludibria dicebantur, non, ut nunc, in mala significatione. dabatur autem victori pro praemio aut pellis, aut vinum, esca, hordeum; unde hordeariae quadrigae dicuntur.