[314]
[316] corripiunt spatia avdito raptim eunt, ut “corripit Aeneas aditum custode sepulto” . limenque relinquunt aut regulam, aut signum de creta factum.
[317] simul vltima signant intuentur et notant ultima spatia, id est finem cursus, aviditate vincendi. et deest 'visu', ut Cicero “notat et designat oculis” . aut 'signant ultima' culmorum scilicet summitatem: 'signant' vestigiis, ut alibi “vix summa vestigia signat harena” .
[318] primus abit sicut et de navibus post generalitatem transit ad specialitatem. et bene, quia tribus statuta sunt praemia, quinque commemorat, scilicet casuris duobus.
[319] alis velocitate, quia tam ventos quam fulmina alata fingunt poetae, ut “et alitis austri” .
[320] proximus hvic secundum hunc locum proximum [autem] dicimus etiam longe positum nullo interveniente.
[323] quo deinde sub ipso id est post ipsum, iuxta ipsum.
[324] calcem calce terit calcem dicimus unde terram calcamus; ergo non proprie dixit 'calcem calce terit': planta enim calcem non potuit terere: unde a parte totum accipiendum, id est calce pedem terebat.
[325] incumbens umero aut Helymi umero: aut currentis est gestus.
[326] elapsus prior ut dum elabitur, id est celeriter currit, prior fiat: et satis licenter est dictum. ambigvum minus firmum ad celeritatem.
[327] sub ipsam finem [finem] bis subaudis: sub ipsam finem [aut] fessi adventabant ad finem.
[329] labitur infelix quia parata victoria caruit. caesis ut forte ivvencis bene rem notam per transitum tetigit: agonalis enim moris fuerat post sacrificia ad certamen venire.
[330] fusus hvmum ordo est 'super fusus'.
[332] titubata participium sine verbi origine.
[333] in ipso concidit ablativum posuit, quia non est mutatio.
[334] oblitus amorum id est Euryali. et divisit sententiam Euryali. oblitus amorum amare nec supra dictis congrue: ait enim 'amore pio pueri': nunc 'amorum', qui pluraliter non nisi turpitudinem significant.
[336] spissa harena tenui: quanto enim quid minutius, tanto est densius.
[338] prima tenet τὰ πρῶτα, †;prisca. fremituque secundo bene 'secundo' addidit, quia est et irascentum.
[340] hic temporis adverbium est modo. per caveam autem plebem significat: nam cavea consessus est populi. ora prima patrum hoc est quod Iuvenalis ait “et omnibus ad podium spectantibus” .
[343] lacrimaeque decorae ipse etiam fletus habebat aliquid venustatis, ortus aut a gaudio, ut Terentius “o lacrimo gaudio” , quod et congruit puero propter victoriam inopinatam: aut certe ad miserationem movendam contra eum qui se adserebat esse victorem.
[344] veniens crescens, ut “hic segetes, illic veniunt felicius uvae” .