[65]
[66] lacu fluvius abutitur lacus nomine, ut mox “quo te cumque lacus” . 'fluvius' autem hic ipse scilicet deus alvei.
[67] nox Aenean somnusque reliquit ut “fessos ventus cum sole reliquit” . †et cito.
[68] orientia solis lumina pro 'orientis solis lumina'.
[69] undam de flumine palmis sustulit quia dicitur nox etiam solo somno polluere, unde est et “noctem flumine purgat” .
[71] nymphae hic distinguendum, ut generalitatem sequatur specialitas, ut in georgicis “mater, Cyrene mater” : nam vitiosum est post speciem genus inferre. genus amnibus unde est quidam hic hypallagen putant, ut sit: nymphae, quae de amnibus genus habetis. sane cum 'unde' hodie ad locum referamus, veteres etiam personis adplicabant, ita ut ad omne genus et ad omnem numerum referrent, ut hoc loco genus femininum et pluralem numerum posuit, cum alibi masculinum et singularem posuerit “genus unde Latinum” : quod plenius in initio primi libri Aeneidos dictum est.
[72] tuo genitor cum flumine sic enim invocatur in precibus 'adesto, Tiberine, cum tuis undis'. Thybrin vero alii a rege Aboriginum dictum volunt, qui iuxta dimicans interemptus est; alii ab eo rege, quem Glaucus, Minois filius, in Italia interemit; alii, inter quos et Livius, ab Albano rege, qui in eum cecidit.
[73] arcete periclis hypallage est pro 'a me prohibete pericula'.
[74] quo te cumque lacus tenet lacus est quoddam latentis adhuc aquae receptaculum, dictus quasi lacuna. ex quo erumpens aqua efficit fontem, qui cum fluere coeperit, alveum facit: unde tria ista dixit, lacum fontem alveum; hoc enim est 'quocumque solo pulcherrimus exis': quamquam multi hoc versu superfusionem eius velint significari. ideo autem haec dixit Aeneas, quia audierat 'hic mihi magna domus celsis caput urbibus exit'.
[76] semper honore meo amphiboliam facit. satis autem Aeneas pie pollicetur, cum Tiberis verecunde poposcerit: ait namque 'mihi victor honorem persolves'.
[77] corniger flumina ideo cum cornibus pinguntur, sive quod mugitum boum imitatur murmur undarum, sive quod plerumque in cornuum similitudinem curvatas cernimus ripas. hesperidum regnator aquarum bene addidit 'Hesperidum', id est Italicarum: nam Eridanus rex est fluminum Hesperiae, ut “fluviorum rex Eridanus” . fluvius vero vocativus antiquus est: qui apud maiores in omni forma similis erat nominativo, sed modo aliter est in secunda tantum forma. namque si proprium fuerit nomen et 'i' ante 'us' habuerit, 'us' perdita facit vocativum, ut 'Terentius Terenti', nullo excepto; si autem appellativum sit, in 'e' mittit vocativum, ut 'pius pie', 'fluvius fluvie', excepto 'filius', nam 'fili' facit. plerumque tamen poetae euphoniae causa antiquitatem sequuntur.
[78] et propius legitur et 'proprius'. sed si 'proprius', certius familiarius stabilius [significat, ut “et proprius res aspice nostras” ]; sin 'propius', citius significat: Cicero in Verrem “nec quicquam est propius factum, quam ut illud exemplum de Adriano Syracusas referretur” . et hoc est melius: nam statim est porca conspecta, et Aeneas non dubitat de fide oraculi, sed exposcit celeritatem. tua numina tua oracula et promissa.
[80] remigioque aptat id est ad remigium, officium remigantium. alibi pro turba remigantium, ut “remigium supplet” .