[100]
[102] forte die sollemnem illo εὐσυμβόλως, id est bono omine victori deo Troianis venientibus sacra celebrantur. bona etiam usus est oeconomia.
[103] amphitryoniadae magno divisque ferebat Amphitryo rex Thebanorum fuit. cuius uxorem Alcmenam Iuppiter adamavit, et dum vir eius Oechaliam civitatem oppugnat, de trinoctio facta una nocte, cum ea concubuit. quae post duos edidit filios, unum de Iove, id est Herculem, alterum de marito, qui Iphiclus appellatus est. ergo adsumpsit epitheton. et satis perite ait 'divisque ferebat': nam cuivis deo sacrificaretur, necesse erat post ipsum etiam reliquos invocari. quidam 'divisque ferebat' sic intellegunt, ergo et Hercules de divis est: ut est illud schema “Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea et coniuratos caelum rescindere fratres” , ergo et superiores tres coniurati; et “niveamque Paron sparsasque per aequor Cycladas” , ergo et illa e Cycladibus.
[104] ante urbem secundum antiquum situm: tunc enim brevis civitas fuerat. pallas hvic filius pro 'cum hoc'.
[105] ivvenum primi pavperque senatus totam ostendit aetatem, et praemisit iuvenes: nam per senatum seniores significantur. 'pauper' autem aut ad numerum retulit, centum enim sub Romulo fuerunt: aut re vera 'pauper', per quod Romani imperii ostenditur parsimonia, pro laude tunc habita. et libri veterum tradunt a maioribus sacrificando parsimoniam observatam esse.
[106] tepidusque crvor frustra quidam cruorem pecorum, sanguinem hominum volunt: nam Iuvenalis ait “sanguis iret et a magno cervix ferienda magistro” , Vergilius “atque atros siccabat veste cruores” . tura dabant 'dabant' verbo sacrorum usus est: nam dici solebat in sacris 'da quod debes de manu dextra aris'.
[107] celsas videre rates quia dixit “geminasque legit de classe biremes” . inter opacum adlabi nemus hoc est per nemus, ut “hunc inter fluvio Tiberinus amoeno” . et est honesta elocutio, ut si dicas 'inter cenam locutus sum', id est per cenam.
[108] tacitis incumbere remis pro 'ipsi taciti', hoc est sine celeumate.
[110] consurgunt mensis quidam mensas proprie deorum tradunt: nam et ideo subiunctum 'quos rumpere Pallas sacra vetat'. avdax quos rvmpere pallas sacra vetat ne interruptione sacrificii— 'rumpere' enim pro 'interrumpere' posuit—piaculum committeretur: unde etiam Helenus “nequa inter sanctos ignes in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet” . denique cum ludi circenses Apollini celebrarentur et Hannibal nuntiatus esset circa portam Collinam urbi ingruere, omnes raptis armis concurrerunt. reversi postea cum piaculum formidarent, invenerunt saltantem in circo senem quendam. qui cum interrogatus dixisset se non interrupisse saltationem, dictum est hoc proverbium 'salva res est, saltat senex'. 'audacem' autem dicit ubique Vergilius, quotiens vult ostendere virtutem sine fortuna: unde etiam Turnum audacem vocat.
[112] ivvenes quae cavsa subegit succincta et plena interrogatio, cui per singula respondet Aeneas.
[113] ignotas temptare vias ideo 'ignotas', quia videt eos esse peregrinos. et bene breviter, sed frequentius interrogationibus eos urget, ut “state viri. quae causa viae? quive estis in armis? quove tenetis iter?”
[114] qui genus quo genere. et bona est elocutio. unde domo de qua civitate? an arma tropum fecit metri causa: nam consequens erat ut diceret 'an bellum'.
[115] puppi sic fatur ab alta sic intellegendum, ut simul dicat et faciat.
[116] paciferaeque manu ramum praetendit olivae ne moram faceret in responsione. paciferaeque m. r. p. o.] quoniam Pallas prius de pace quaesierat. et ideo mox signum pacis ostendit, ut cetera Pallas securus audiret.
[117] troivgenas ac tela breviter singulis quaesitis respondit. et 'Troiugenas' ad 'qui genus' referendum. tela vides inimica Latinis bona conciliatio: nam audierat “hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina” . ergo 'tela inimica' ad illud pertinet 'pacemne huc fertis an arma'?
[118] quos illi bello profugos sicut et vos. et movet conciliationem etiam ex similitudine fortunae. superbo iniusto.
[119] evandrum petimus hoc ad 'quo tenditis' pertinet. ferte haec hoc ad ramum pertinet, 'dicite' ad verba. vel 'ferte' vobiscum et 'dicite', κατὰ τοῦ αὐτοῦ.
[120] socia arma rogantis hoc ad illud pertinet 'quae causa subegit'. 'rogantes' autem ad id pertinet quod a sibylla dictum fuerat “quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes?”
[121] tanto percussus nomine Dardani scilicet commemoratione. 'tanto' autem, id est magnitudine nominis.
[122] quicumque es hoc ad nomen Aeneae pertinet: nam esse Troianos audierat.
[123] nostris succede penatibus hospes mire sine patris auctoritate nihil confirmat, et tamen hospitem appellat.
[124] dextramque amplexus inhaesit ostendit virum et virtutis et hospitalitatis amatorem.
[125] subeunt luco fluvivmque relinquunt hypallage in sensu. et hic 'subeunt' iuxta veteres dativo iunxit, cum alibi iuxta usum praesentem accusativo iunxerit, ut “Aeneae subiit mucronem” , sicut et 'succede' [veteres] dativo iunxerat: quod significat 'penitus ingredere', ut hoc loco 'ac nostris succede penatibus hospes'. Sallustius tamen, ut dictum est, accusativo iunxit.