[695]
[701] quantus athon haec est vera lectio: nam si 'Athos' legeris, 'os' brevis est et versus non stat. 'Athon' autem dici accusativus indicat: nam 'hunc Athona' facit, sicut 'Apollon' 'Apollona'. quod autem Herodotus 'hunc Athon' et 'hunc Apollo' dicit, Atticae declinationis est. Athon autem mons est adiacens Thraciae, circa Lemnum insulam, in promunturio Macedoniae. aut quantus eryx Siciliae mons supra Drepanum oppidum.
[702] nivali vertice se attollens pater appenninus Appenninus mons Italiae: de hoc Lucanus “nulloque a vertice tellus altius intumuit propiorque accessit Olympo” (2.397).
[704] troes et omnes Graece declinavit, unde brevis est 'es', sic supra “Troes agunt” .
[707] armaque deposvere vel spectaturi, vel fessi, vel iussi, ne quis possit iterum foedus turbare.
[709] inter se coisse viros et cernere ferro vera et antiqua haec est lectio: nam Ennium secutus est qui ait “olli cernebant magnis de rebus agentes” . posteritas coepit legere 'et decernere ferro': secundum quam lectionem synalipha opus est, sed excluso 's', ut sit 'viro et decernere ferro'.
[710] vacuo patuerunt potest intellegi, ut patuerunt corporis magnitudine.
[711] procursu una pars orationis est.
[713] dat gemitum tellus pulsu pedum.
[714] fors et virtus miscentur in unum 'fors', id est casus in Turno, virtus in Aenea; nam in bello etiam casus plurimum valet: Cicero in Miloniana “adde casus, adde incertos exitus Martemque communem” .
[715] ac velut ingenti sila summove taburno Sila mons silva est Lucaniae, Taburnus mons Campaniae: Sallustius de fugitivis “in silva Sila fuerunt” : unde pessime quidam 'silva' legunt, quia proprium appellativo non potest exaequari. unde bene proprium proprio iunxit.
[717] pavidi cessere magistri proprie magistri sunt militum, pastores pecorum; sed reciprocae sunt inter se istae translationes: nam et ductor militum pastor vocatur, ut diximus supra, et magistros pecorum dicimus: Cicero “quem magistrum pecoris esse dicebat” .
[718] mussantque ivvencae dubitant, sicut “mussat rex ipse Latinus” .
[719] nemori imperitet hoc est qui sunt in nemore, ut est “sed tota aestiva repente” .
[725] ivppiter ipse dvas aequato examine lances aut poetice dictum est et ratione caret: nam Iuppiter ignorare nihil poterat: aut certe illud quaerit, quis ibi de Turno et Aenea mortis adferat causam. nam dicunt philosophi, mortem ad eum minime pertinere: nam bona tantum praestat, nec ad eum quae mala sunt, pertinent: nam ideo et aequas lances sustinet. vel ideo a Iove hoc fit, ut Iunoni aliisque deis necessitatis violentiam probet. an inquirit, utrum tempus sit? tamen sciendum, locum hunc a Vergilio ita esse translatum, ut in Homero lectus est. examine examen proprie est filum, quo trutina regitur.
[727] damnet labor liberet, id est quem voto liberet labor proeliandi, parta scilicet victoria, quoniam unusquisque ob incolumitatem recuperatam votis exsolvitur, id est liberatur explicitis sacrificiis, ut est “damnabis tu quoque votis” . non nulli sic tradunt: quem labor suus liberet, quem mors urgeat: nam in iure cum dicitur 'damnas esto', hoc est 'damnatus esto ut des', hoc est damno te ut des, neque alias liber eris. quidam 'labor' pro militia intellegunt. vergat pondere letum bene 'vergat': nam morientes inferos petunt.
[730] trepidi Latini atqui laeti esse debuerunt. sed nimia Aeneae ostenditur virtus: namque naturale est, ut sociis timori sit inferioris audacia: unde nunc Latini sunt territi ex eo quod superiorem ferire ausus est Turnus.
[731] acies aut exercitus, aut oculi.
[734] ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem locus hic totus ad gloriam Aeneae pertinet: namque id agit, ne videatur Turnus armorum vilitate superatus. unde ei redditur gladius, quo etiam cum divinis armis ab Aenea possit extingui. 'aspexit' autem quasi mirabundus, quod fractus esset, cum putaret se gladium ferre Vulcanium.
[736] patrio mucrone relicto quo tempore vulneratum vidit Aenean. sed supra de Turno “simul aptat habendo ensemque clipeumque, ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat” . modo ergo Metisci usus est ferro: et haec ratio est, quod, quamvis armatus suo gladio descendisset ad campum, tamen causa foederis deposuisset arma. nam et de Aenea hoc dixit “dextram tendebat inermem” , qui utique ad foedus non inermis advenerat: nam dictum est “hinc pater Aeneas, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis” . sane 'patrio' modo 'paterno' significat: nam Dauni fuerat gladius, ut “ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat” . alias 'patrium' a patria est derivativum. 'mucrone' autem pro 'gladio', a parte totum.
[737] dum trepidat dum turbatur, festinat, quod Graeci ἐν ἀγωνίᾳ ἐστί <dicunt>, scilicet, quando rupto foedere, subita spe furibundus ardet. ferrum materiam pro opere <posuit, ut> solet, ut “iungit equos auro genitor” .
[739] arma dei ad vulcania hypallage pro 'dei Vulcani arma'.
[740] mortalis mucro mortali manu factus. glacies cev futtilis hoc loco fragilis.
[744] undique enim densa teucri inclusere corona strategema est: nam postquam Turnum fugere videre Troiani, clausere loca, per quae evadere poterat: aut non dedita opera inclusere Troiani, sed quod ita consederant.