[832]
[833] interea dum haec geruntur. et omnino sic est apud poetas 'interea', sicut apud Sallustium 'eodem tempore'.
[834] vulnera siccabat lymphis siccabat aqua. sed et nove et physice locutus est; nam cum aqua omnia infundantur, hic ait siccari vulnus aqua. et ratio vera est; fluxus enim sanguinis aquarum frigore continetur. levabat inclinatione recreabat.
[835] adclinis quis ante hunc? procul modo 'iuxta' significat, ut “serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant” .
[836] gravia arma quiescunt cur illa pendeant, haec in terra sint, docuit dicendo 'gravia arma': unde et 'quiescunt' dixit. bene 'gravia', ut et galeam arma, sed levia intellegamus. et talis est figura, sicut illa Sallustii “leonem atque alias feras” , ergo et leo fera est. 'quiescunt' autem quasi in terra posita, quoniam galea, quae pendebat, poterat et moveri.
[838] colla fovet sustinens se arboris trunco. fusus propexam in pectore barbam barbam in pectus infusam habens. archaismos autem est quod ait 'in pectore' pro 'in pectus', sicut alibi “mediis effusus in undis” pro 'in medias undas'. 'propexam' autem quis ante hunc?
[839] multa pro 'multum', sicut “et pede terram crebra ferit” pro 'crebro'. multumque remittit hoc pro 'saepe'.
[841] super arma ferebant supra scutum, sicut supra “inpositum scuto referunt Pallanta frequentes” .
[842] ingentem atque ingenti vulnere Homeri dictum κεῖτο μέγας μεγαλωστί.
[845] ad caelum tendit palmas increpans deos, quasi sacrilegus. et sciendum uno eodemque tempore non eum potuisse et inhaerere corpori et manus ad caelum levare, licet poeta ista coniunxerit. corpore inhaeret aut inhaeret Lauso suo corpore: aut certe hysterologia est, ut sit 'haeret in corpore': melius tamen est ut sit antiptosis pro 'corpori', ut “haeret pede pes” pro 'pedi'.
[848] per vulnera servor aut re vera 'per vulnera', quia per totum eius corpus mucro transierat: aut invidiose 'vulnera' ait pro 'vulnus', sicut Terentius “non perpeti meretricum contumelias” , cum de Thaide loqueretur.
[850] nunc demum exilium infelix nunc alte vulnus adactum solacio enim viventis filii utrumque fuerat ante tolerabile.
[851] idem ego qui nunc causa tuae mortis fui, feci ut et exulis et sacrilegi filius esse dicereris.
[852] pulsus ob invidiam excusat, ne merito expulsus esse videatur.
[854] omnes per mortes per omnia mortis genera, nam una mors est: aut 'per mortes omnes', id est per diversa supplicia: aut quasi non una tantum morte dignus.
[857] vis alto vulnere tardat alti vulneris violentia.
[858] havd deiectus non deiectus animo.
[860] adloquitur maerentem tristem. haec enim animalia secundum Homerum, cum sint tristia, indicant dominorum mortem futuram. et proprie 'adloquitur' dixit: est enim 'adloqui' consolari.
[861] rhaebe div res si qua div mortalibus vlla est hoc loco notant Vergilium critici, quod homini sacrilego dedit prudentem sententiam: quam rem ratio naturalis excusat. ea enim quae per naturam movent animos, in quamvis personam cadunt, illa vero tantum sunt prudentium, quae non nisi consilio et ratione deprehenduntur: unde et Terentius servis dat plerumque sententias prudentissimas quidem, sed quae se per naturam offerunt cunctis, ut “ne quid nimis” .
[862] spolia illa crventa arma Aeneae, Lausi cruore perfusa —inde intulit 'et caput Aeneae', per quod etiam spolia Aeneae intellegimus—nam Lauso nihil detraxerat; dixit enim 'arma, quibus laetatus, habe tua'. si autem 'cruenti', intellexeris scilicet crudelis: sic enim convenit personae loquentis.
[863] lavsique dolorum num 'Lausi dolorum' ut “lacrimas dilectae pelle Creusae” ?
[864] aut aperit si nulla viam vis aut si nullam ostendit fortitudo rationem. 'aperit' autem praesens pro futuro.
[865] neque enim fortissime credo quod dignaberis habere dominos Teucros, scilicet ignavos: nam hoc intellegimus ex eo quod dixit equo 'fortissime'. plerumque enim ex alterius personae vituperatione vel laude, quid de alia dicatur, agnoscimus, ut hoc loco Troianos vituperatos ex equi laude cognoscimus. item alibi e contra “et nunc ille Paris” , scilicet adulter: nam illo loco ex persona Paridis vituperatur Aeneas.
[867] exceptus tergo equo se praebente susceptus: quod fieri plerumque conspicimus.
[868] iaculis oneravit a. aviditas saevientis exprimitur, ut saepius.
[869] aere caput fulgens quia supra “procul aerea ramis dependet galea” .
[871] uno in corde pudor 'uno' autem pro eodem. tribus vero adfectibus conturbatum significat, pudore, ira, dolore, quae potentia sunt singula.